Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 262

solum determinata in elemento ut subiecto, sed in verbo et elemento. Exemplum huius potest esse opus aliquid meritorium quod non est a 430 virtute quae solum est liberum arbitrium, sed quae est Dei et liberi arbitrii. Unde dico quod neque totum sacramentum est aqua, immo ablutio exterior aquae cum expressione nominis Trinitatis, qua figuratur ablutio gratiae quae est ab ipsa Trinitate; sic igitur virtus sacramenti in uno non est. Unde Augustinus, contra Faustum, "Deus aeternus est, 435 nec tamen aqua, et omnis illa actio corporalis quae agitur cum baptizamus et fit et transit, aeterna est"; et postea, "haec omnia fiunt et transeunt; virtus tamen quae per ea operatur iugiter manet." Ecce quod dicit quae per ista.

Ad quod obicitur quod illud quod rite fit in aliquo non est in illo a 440 quo fit, dicendum quod hoc est verum formaliter. Nihilominus est in eo virtualiter, nec impedit quin illa virtus quae facta est ab alio est illa a qua confluant ad aliquem effectum sicut patet in exemplis suprapositis de luce et calore, et domino, et libero arbitrio.

Ad quod dicit Hugo quod per verbum elementum sanctificatur etc. 445 hoc non dicit quia tota virtus sanctificationis sit in elemento, sed quia quod elementum habet virtutem sanctificationis, hoc habet a verbo, sicut quod color immutat a luce.

Quaeritur utrum virtus sanctificationis datur solum elemento ad unum effectum ita quod statim transeat, an permaneat continue et 450 semper.

Quod permanebat videtur quia aqua benedicta virtutem sibi datam in sanctificatione habet indeclinabiliter et semper ipsa durante, ut ad daemones fugandos et ad tollendum peccata venialia. Sed constat quod maior est sanctificatio in sacramentis; igitur, etc.

455 Contra. Si permaneret in elemento sanctificatio praeiudicaretur ei cum proicitur vili loco. Ut enim dicit Gregorius in Homilia super illud Luc. 10, Designavit, etc., "cui similes dixerim sacerdotes malos, nisi aquae baptismatis quae peccata baptizmatorum diluens illos ad regnum celeste mittit, et ipsa postea in cloacam descendit." Ex hac comparatione qua comparatur sacerdoti malo, videtur quod non manet in sanctificatione sua.

Praeterea, non derogaretur sanctitati eius sic proiciendo eam.

Respondeo, quod illa virtus sanctificationis quam habet ex verbo transit peracto sacramento.

465 Ad quod obicitur de aqua baptismatis quod sanctitas sua non transit, dicendum quod illa non recipit aliam informationem sanctitatis, nec ex