Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 263

aliqua virtute illi infusa fugat daemones, quia non latet daemones exorcitatio aquae et crucis significationes superdeductae, quae maxime abhorret, fugit a loco quo aspergitur, nec potest eius aspersionem sustinere.

470

Praeterea, causa deletionis venialium non est sanctitas alia in ipsa aqua, sed devotio et humiliatio aspergentis se meretur dimissionem venialium.

Quaeritur de hoc quod dicitur 'invisibilem gratiam continens.'

Haec autem gratia est medicina spiritualis quam medicus summus vult transfundi ad relevationem morbi mediantibus huiusmodi vasis et non aliter. Igitur non est aliqua virtus medium transfundens, quia cum medicus sit prudentissimus, et potentissimus, nulla dictat ratio huiusmodi morbi relevationem tot mediis fieri debere. Impossibile est enim aliquid producere ad effectum multis mediis.

Item, cum haec gratia contineatur in sacramentis, aut ut forma continetur in materia, aut econtrario, quod esse non potest quia tunc gratia esset simpliciter perfectio rei inanimatae; vel econtrario, tunc ut in vase vel loco; sed quocumque modo hoc fit, necesse est quod sit ibi essentialiter; igitur vel est in continente illo ut in subiecto, vel in alio; non in alio, igitur in illo. Ex hoc sequitur quod transfunditur sine virtute media ut sacramento, et quod habet subiectum creaturam rationabilem.

Respondeo ad primum quod cum dicitur medicus vult transferre 15 medicinam mediantibus huiusmodi vasis, dico quod hoc non est intelligendum ut medio deferente, sicut lux transfunditur ad oculum mediante lucido, quia gratia secundum esse et substantiam ab ipso medico est in anima sine omni medio, dico deferente. Nec dico quod sacramenta dicuntur vasa gratiae quia continent gratiam in ipsis sicut 20 pyxis electuarium, sed quia, cum gratia non sit de substantia vel esse sacramenti, dico formaliter vel materialiter, salvatur et tenetur in sua virtute mediantibus sacramentis. Nihil enim exterius primo efficiente gratiae ita tenet gratiam in virtute sicut illud quod tollit impedimenta efficaciae gratiae. Hoc autem faciunt sacramenta. | Dicendum igitur 25 quod gratia transfunditur per huiusmodi vasa, non sicut medio deferente, sed sicut medio sine qua non. Unde dico quod sacramenta sunt causa gratiae sicut sine qua non; causa simpliciter respectu ornatus animae, ut tactum est; ut causa disponens quantum ad efficaciam gratiae.

30