Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 264

BRUSSELS BIBL. ROYALE 1542 ANONYMUS

1.1817 Primo, quaeritur utrum sacramenta Novae Legis efficiunt quod figurant ratione operis operati, hoc est utrum sacramenta Novae Legis 5 conferant gratiam ratione operis operati? Secundum est utrum efficiunt gratiam disponendo? Tertium est in quo est utrum illud quod animam sanctificat, scilicet gratia in ministerio sacramentorum? Quartum est in quo est illa virtus disponens et characterizans ut in subiecto?

Circa primum quaeritur utrum sacramenta Novae Legis conferant 10 gratiam ratione operis operati?

Quod sic, videtur.

Hugo: "Sacramenta Novae Legis primum per benedictionem virtutem in se sanctificationis suscipiunt ac deinde quam continent in se sanctificationem conferunt, ut sint ex sanctificatione sanctificantia 15 atque hoc ex sua sibique caelitus munditia <indita> sanctificatione conferunt"; igitur ex virtute illis collata in sanctificatione conferunt sanctificationem; ergo, etc.

Item, Beda dicit quod Dominus contulit vim regenerativam aquis tactu carnis suae mundissimae; igitur, aquae habent vim regenerandi; 20 ergo possunt conferre gratiam regenerandi.

Item, Augustinus: Unde est tanta virtus aquae ut corpus tangat et cor abluat nisi faciente verbo, non quod dicitur, sed quod creditur; nam in ipso aliud est sonus transiens, aliud virtus manens, id est sanctificatio; ergo aqua habet virtutem abluendi cor; ergo, idem quod prius.

25 Item, haec est differentia sacramentorum Novae Legis et Veteris, quod sacramenta Novae Legis efficiunt quod figurant, sacramenta Veteris Legis non; unde littera dicit quod sacramenta Legis Veteris signa erant rei sacrae quam non praesentabant; et dicitur hoc de ipsis ad differentiam sacramentorum Novae Legis; sed sacramenta Novae Legis figurant gratiam; 30 ergo, efficiunt ipsam sive conferunt gratiam ratione operis operati, quia ratione huius dicitur illa differentia, et ratione huius figurant.

Contra. Omne quod confert gratiam animae influit in illam et sic agit in illam perficiendo ipsam; sed Augustinus, VI Musicae suae dicit quod ignobilius non agit in nobilius. Ergo, nullum materiale vel corporale 35 agere potest in spirituale. Sed sacramenta Novae Legis sunt materialia sive corporalia ratione operis operati. Ergo, ratione illius non influunt in animam nec perficiunt ipsam, et ita non conferunt gratiam.

Item, medicina spiritualis non efficit sanitatem corporalem; igitur, eadem ratione nec medicina corporalis efficit sanitatem spiritualem; sed,