Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 265

si fieret reparatio animae pergratiam effectam a sacramentis, quae sunt cor- 40 poralia et materialia, medicina spiritualis fieret a corporalibus; igitur, etc.

Item, Dionysius: Sacramentum est per quod sub tegumento rerum visibilium salutem divina virtus secretius operatur; igitur, ut videtur, Deus operatur per sacramentum, non autem ipsa sacramenta operantur. Igitur, ut videtur, nisi sicut organa et instrumenta. Sed ratione efficiendi 45 non attribuitur instrumento, cum aliquis operatur per instrumentum, sed ipsi operanti. Igitur, etc.

Item, ut habetur supra, cap. 5 primae distinctionis, Dei imperio quaerit homo salutem in inferioribus se, etsi non ab illis, sed per illa a Deo; ergo, sacramenta non sunt nisi sicut instrumenta; ergo, non sunt causa 50 efficiens illius collationis gratiae.

Respondeo, sine praeiudicio quod sacramenta Novae Legis efficiunt quod figurant dupliciter; efficiendo simpliciter et disponendo. Efficiunt enim simpliciter characterizando et ornando; unde dicendum quod singula sacramenta aliquo modo ornant animam vel imprimendo charac- 55 terem vel aliquo modo ornando; et huiusmodi ornatus sunt sacramenta causa efficiens. Alio modo efficiunt disponendo, et sic efficiunt gratiam reparantem animam. Unde efficiunt simpliciter ordinando sive characterizando animam. Unde, cum aliquis fictus venit ad baptisma, imprimitur character, et hoc est a sacramento, non a Deo nisi per auctoritatem. 60 Disponendo autem, non simpliciter efficiendo, efficiunt gratiam reparantem animam.

Ad haec igitur manifestanda notandum quod ad hoc quod corporale agit in spiritum, dico ad reparationem eius sive purgationem, tria requiruntur, scilicet virtus mirabiliter collata ipsi corporali agenti, et 65 defectus ex parte ipsius reparabilis vel purgabilis, et requiritur etiam gratia fidei. Verbi gratia, ad hoc quod anima purgetur igne purgatorio, requiritur quod ignis ille habeat virtutem supra naturam, et quod sit aliquid purgabile in anima et gratia fidei, qua vitium vel labes animae sit purgabilis, quia nisi esset gratia, ignis iste non haberet potestatem 70 purgandi, sed solum puniendi, sicut patet de igne inferni, qui, licet sit ex omnibus conflagrantiis, solum potest ad poenam, non ad purgationem, quia gratia cum vitio facit quod vitium est delebile per corporale agens; sine enim illa gratia puniretur anima, non purgetur. Vitium enim sine gratia non est purgabile. Ideo puniuntur animae in inferno, et consumun- 75 tur, et non purgantur. Similiter dico in proposito quod in sacramentis, quae sunt opera mirabilia, habent materialia virtutem supra naturam. Viatores autem in quantocumque sint statu perfectionis exceptis aliquibus privilegiatis, aliquid habent ad purgandum, I Joh. I. "Si dixerimus