Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 266
80 quia peccatum non habemus, etc." Simul cum iis duobus est gratia fidei f.1817 vel in purgabili si sit adultus, vel in ministrantibus sive | in commembris si sit parvulus. Quantum ad efficaciam sacramenti hoc facit fides aliena in parvulis quod propria in adultis. Dico igitur quod materialia in sacramentis virtute data illis desuper et virtute fidei possunt agere in 85 animam ratione alicujus defectus ipsius, et non solum agere ad purgatio- nem, sicut ignis purgatorius, sed ad ornandum sive decorandum sive imprimendum, ratione qua virtus mirabilis est ad sanctificandum. Unde quantum ad ornandum animam virtute sanctificationis dico quod potest non solum purgare, sed characterizare. Virtus ergo haec est virtus 90 sanctificationis sive ad sanctificandum. Ideo non habet solum potestatem tollendi, sed imprimendi aliquid ad ornatum vel characterem. Virtus enim sanctificationis non solum est in tollendo, immo etiam in con- ferendo et imprimendo, et in hoc sistit eius completio. Et hoc etiam sonat ipsum nomen sanctificationis. Virtus enim sanctificationis facit sanctum. 95 Sanctus autem non fit propter ablationem solum vitii, immo completio sanctificationis est in collatione donorum gratiae.
Ad aliud quod igitur obicitur quod ignobilius non agit in nobilius, respondendum est quod hoc est verum, opere naturali, sed bene potest opere mirabili et virtute mirabili. Vel potest dici quod per se loquendo 100 hic non agit minus nobile in nobiliori, quia materialia non virtute propria agunt, sed virtute mirabiliter data, et hoc coagente fide et hoc in anima in quantum est in defectu aliquo, non ratione suae substantiae. Unde non aguntur materialia ratione qua materialia, sed ratione virtutis mirabilis sibi collatae. Unde illa virtus est agens. Nec agunt in anima 105 nisi ratione defectus. Unde agunt in id quod est defectus in anima, et ita, licet anima in sua substantia sit nobilior quam illa materialia in se, tamen agens hic formaliter, scilicet virtus illa mirabilis, nobilior est quam patiens, hoc est quam defectus in anima pro quo patiatur. Unde, loquendo hic formaliter de agente formaliter et de patiente, hic agit 110 nobilius in ignobilius.
Ad quod obicitur quod Deus per se operatur gratiam, verum est effective, scilicet ut est, sed bene operatur creatura ut gratia efficax sit; unde dico quod solus Deus gratiam operatur, et animae infundit; sed sacramenta Novae Legis faciunt quod gratia efficax sit. Quod sic patet. 115 Dominus confert duobus gratiam aequalem; alter quantum ex parte sua habet pauca impedimenta gratiae, id est quae impediunt efficaciam gratiae ad operandum; reliquus multa habet impedimenta. Constat quod efficacius operatur gratia in uno quam in altero, quia in uno est efficacia gratiae ad malitiam eius reprimendam, in alio ultra ad promo-