Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 267
vendum et expediendum in bono. Similiter dico quod virtus sacramenti 120 amovendo quod defectus est et contrarii gratiae, ut est pronitas sive incentivum mali, gratiam efficit efficacem in operibus suis. Unde dico quod sacramenta non efficiunt gratiam quantum ad esse, sed quantum ad efficiciam in operando. Propter quod dicitur quod efficit quod figurat, scilicet gratiam disponendo, non quia disponit neque ad hoc quod sit 125 neque ad hoc quod insit. Gratia enim se ipsa disponit suum susceptibile ad hoc ut inesse possit, sed ad hoc ut efficaciter operetur. Unde non facit sacramentum Novae Legis gratiam in essendo, sed in opere efficaci sive in efficaciter operando. Auferunt enim incentivum ex parte carnis, et illud quod anima contraxit ex carne, scilicet pronitatem. Et hoc cum 130 fide dico. Anima enim ex carne corrupta contraxit pronitatem quandam et incentivum ad malum, et hoc incentivum et corruptionem ex parte animae et ex parte carnis diminuunt sacramenta Novae Legis, et ideo reddunt gratiam efficacem in operando, et istud signant et figurant. In sacramentis enim Novae Legis est aliquod signans per modum colla- 135 tionis, in sacramentis Veteris per modum deletionis. Unde in nostris est signum efficaciae gratiae, et in ipsis fit gratia efficax, et hoc efficiunt. Reddunt enim gratiam efficacem tollendo et diminuendo impedimenta gratiae operantis secundum dominium ipsorum. Ideo dicuntur efficere quod figurant, scilicet faciendo quod gratia sit efficax, quia hoc figurant, 140 et etiam ad hoc quod gratia sit faciunt, non sicut efficiens, sed sicut causa sine qua non. Item, efficiunt characterem.
Ad illud quod obicitur quod medicina spiritualis non efficit sanitatem corporalem, ergo nec econverso, respondeo quod medicina sacramentalis non est corporalis, sed spiritualis. Sacramenta autem sunt medicinae 145 spirituales, quia non habent virtutem medendi, ratione qua sunt res corporales, nec ratione virtutis propriae, quae est corporalis virtus, sed ratione virtutis desuper mirabiliter collatae. Item, prima est falsa, quia extrema unctione, quae est medicina spiritualis, redditur sanitas corporalis, secundum quod habetur Iac. 5. 150
Ad aliud Dionysii quod virtus divina secretius operatur ibi salutem, dicendum quod hoc verum est quantum ad collationem gratiae qua salus efficitur; nihilominus et signa sive sacramenta efficiunt simpliciter, scilicet ornando et characterizando, et disponendo, ut dictum est. Unde secundum Dionysium, sacramenta non conferunt salutem sicut princi- 155 paliter salvantia, sed disponendo et simpliciter ornando.
Ex dictis patet responsio ad alia quaedam quaesita, sic. Si sacramenta efficiunt quod figurant, scilicet gratiam, igitur aut ut causa per se, et hoc esse non potest, quia solus Deus est causa per se; aut ut causa sine