Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 268
160 qua non, sed simile est de sacramento Veteris Legis, ut de circumcisione, respondeo quod non solum causa per se, neque solum causa sine qua non, sed disponens, ut dictum <est>, et hoc non ut sit, neque ut insit, sed ut efficax sit in operando ipsa. Sunt autem causa per se in quantum ornant animam characterizando, vel alio modo.
165 Quod ergo obicit de circumcisione dicendum quod loquitur hic de sacramentis quantum ad opus operatum. Dicimus ergo quod sacramenta quantum ad opus operatum neque conferunt gratiam ut sit, vel insit animae, ut dictum est. Immo solus Deus. Unde quod sacramenta Novae Legis conferunt gratiam ad operandum, et circumcisio confert gratiam,
170 hoc est dicere quod Deus confert gratiam ipsi animae; ipsa autem gratia adveniens animae non posset operari nisi amoverentur impedimenta; ideo dicimus quod sacramenta Novae Legis sunt causa disponens ad hoc quod gratia efficax sit in operando, et hoc ratione operis operati, quia ipsi operi operato talis collata est virtus desuper quod ratione illius
175 virtutis diminuunt ipsum incentivum fomitis, sive concupiscentiam ipsam ex parte carnis et ex parte animae; et ideo gratiam reddunt efficacem et disponunt ad eius efficaciam. Per hoc ulterius imprimunt characterem vel alio modo ornant animam; et sic non sunt causa efficiens gratiae, sed sicut gratia disponens ad eius efficaciam. Sunt etiam causa
180 sine qua non est gratia in anima. Unde hoc modo sunt causa gratiae, scilicet sine qua non.
Si ergo obicitur quod similiter circumcisio, dicendum quod hoc bene convenit circumcisioni quod sit causa gratiae, scilicet sine qua non, non causa efficiens. Tamen diminute se habet respectu sacramentorum
185 Novae Legis, quia circumcisio cum fuerit sacramentum carnale non habuit effectum ratione operis operati nisi in carne. Unde ipsum opus operatum circumcisionis diminuebat fomitem vel incentivum ipsum ex parte carnis, non ex parte animae. Et haec fuit causa disponens ad efficaciam gratiae ex parte carnis solum. Nostra autem sacramenta
190 ulterius abundant, quia sunt causa disponens efficaciae gratiae tollendo quod est impedimenti ex parte carnis et ex parte animae. Et hoc bene conveniebat, quia nostra sacramenta sunt instituta tempore plenitudinis gratiae, circumcisio non, sed tempore populi carnalis, quantum ad statum loquor. Ideo bene conveniebat quod Deus maiorem virtutem daret
185 nostris sacramentis quam ipsi circumcisioni.
Gratia ergo est res sacramentorum, ut dicatur causa eius sine qua non. Sed gratia tollens a culpa est res circumcisionis secundum quod circumcisio causa sine qua non, et causa etiam disponens ad eius efficaciam tollendo quod est impedimentum ex parte carnis, sive diminuendo.