Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 269

Unde opus operatum in circumcisione non tollit culpam, sed sola gratia, 200 quae tamen non est sine circumcisione. Gratia autem tollens culpam et promovens in bonum, est res sacramentorum Novae Legis, quia sunt causa illius sine qua non, et causa disponens ad eius efficaciam simpliciter, quia diminuunt incentivum ex parte animae sive pronitatem, et ex parte carnis. Et ideo disponunt ut gratia complete sit in sua efficacia in ipso 205 suscipiente.

Quare autem huiusmodi dispositio facta est per sacramenta, dictum est superius, quia hoc fuit ex dispensatione divinae iustitiae cum miseri- cordia. Res autem quam simpliciter efficiunt est characterizatio vel ornatus quidam in animabus. 210

Quaeritur secundo utrum sacramenta Novae Legis efficiunt gratiam disponendo, non efficiendo?

Videtur quod non.

Quia aliquando disponitur anima ad gratiam mediante libero ar- bitrio, sicut per modum affectus vel cognitionis. Quando autem non sic 215 disponitur, oportet quod sit dispositio illa per influentiam alicujus supra naturam. Sed anima in sacramentis non disponitur primo modo. Unde non fit huiusmodi dispositio animae ad gratiam in sacramentis mediante libero arbitrio. Ergo, oportet quod per influentiam alicujus supra naturam. Nihil enim tale nisi gratia. Ergo oportet quod gratia disponat 220 animam in sacramentis. Sed gratia illa non influit a sacramentis, immo ab exteriori fluit, quia a Deo. Ergo, anima suscipiens sacramenta dis- ponitur ab exteriori sive ab aliquo extra sacramenta, et non ab ipsis sacramentis. Ergo, sacramenta non disponunt animam ad gratiam, immo gratia ipsa quae fluit ab extrinseco. Non ergo efficiunt gratiam disponendo. 225

Tertio quaeritur in quo est illud quod animam sanctificat, scilicet gratia in ministerio sacramentorum?

Quod autem sit in ipsis sacramentis materialibus videtur:

Dicit enim Glossa Augustini super illud Ps., 'Posuit tenebras lati- bulum suum,' 'Sic posuit tenebras, id est obscuritatem sacramentorum, 230 in quibus Christus latet;' latuit enim divinitas in carne, remissio pecca- torum in baptismo, Christus in altari sub sacramento panis. Sed constat quod non latet remissio peccatorum in baptismo quantum ad causam suam. Igitur, cum causa remissionis sit gratia, manifestum est quod gratia ipsa latet, et est in sacramentis ipsis materialibus. 235

Item, Hugo dicit quod quinque sunt in distributione sacramentorum distincta, scilicet Deus medicus, homo aegrotus, sacerdos minister, vas