Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 270
sacramentum, gratia antidotum. Sed dicitur vas ratione qua continet gratiam qua sanatur aegrotus. Igitur gratia est in sacramentis materiali- 240 bus.
Item, aqua vel aliud materiale est capax divinae essentiae, quae incomparabiliter nobilior est quam gratia; igitur, videtur quod sit capax gratiae quia quod est capax nobilioris est capax minus nobilis.
Contra. Gratia est medium inter gloriam et naturam. Unde nulla 245 natura est susceptibilis gratiae quae non sit perfectibilis gloria. Sed materialia in sacramentis non sunt perfectibilia gloria. Igitur, non sunt gratiae susceptibilia.
Quod concedimus dicentes quod gratia non est in aliquo ut in sub- iecto nisi in creatura rationali.
250 Ad quod obicitur quod remissio peccatorum latet in baptismo, dicendum quod illa latentia est signati sub signo, vel etiam potest esse ista latentia quantum ad peccata venialia quaedam sicut effectus sub causa.
Ad aliud dicendum quod sacramenta non dicuntur vasa gratiae, 255 quia in illis sit gratia sicut accidens in subiecto vel sicut aliquid quod actualiter continetur in alio secundum esse suum, sed sub similitudine, quia quod continetur in vase non est de proprio vasis, sed quasi extraneum quantum ad substantiam. Nihilominus transfunditur mediante vase. Similiter gratia sanans quae est medicina spiritualis non est de substantia 260 sacramentorum, licet aliquo modo contenta in illis et transfusa per illa. Unde Hugo: "Si vasa sint spiritualis gratiae sacramenta, non ex suo sanant, quia vasa aegrotum non sanant, sed medicina." Unde ratione qua gratia quodam modo transfunditur per virtutem sacramentorum dicitur quod sunt vasa gratiae quia continent quodam modo virtualiter 265 gratiam et transfundunt.
Ad quod obicitur quod quodlibet materiale est capax divinae essentiae etc., dicendum quod plus est capere gratiam quam essentiam Dei, quia plus est capere utrumque quam alterum, quia quod est capax gratiae Dei est capax essentiae, et capacitas gratiae addit gradum 270 excellentiorem capacitati essentiae. Unde licet essentia nobilior sit quam ipsa gratia in se, tamen capacitas essentiae non tantam dicit nobilitatem ex parte capacitatis quantam dicit capacitas gratiae, quae utrumque ponit. Capacitas enim gratiae addit gradum excellentiorem super capacitatem essentiae. Ideo plus est capere gratiam quam essentiam Dei.
275 Si obiciatur quod similiter est in speciebus panis et vini, dicendum quod non est verum, quia secundum quod ibi sunt sortitae modum essendi nobiliorem modo proprio, quia modus essendi per se qui substantiae