The Chancellor and Jeanne d'Arc
by D. G. Wayman in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 298
quos habet solitaria quam eos quos habet cum aliis in publico et ceteras suae vitae circumstantias ad liquidum praeagnoscere, et an ea quae revelat et praenuntiat semper vera inveniantur. Verum in sequentibus ponenda accipi debent juxta communis famae relationem a pluribus fide dignis ad has partes translatam.
PRIMA PROPOSITIO
Hanc esse veram puellam et veram naturae humanae personam est simpliciter asserendum. Haec propositio patet quia nedum philosophorum regula canit quod operatio arguit formam, quinimo et salvator noster testatur ex operibus cognitionem esse accipiendam. Quia igitur haec juvencula invenitur continue conformis aliis hominibus in actibus humanis loquendo, esuriendo, comedendo, bibendo, vigilando, dormiendo et ceteris huiusmodi quis dicere audeat eam non fore veram naturae humanae personam quam de aliis comitantibus secum in similibus humanae naturae signis.
Igitur etc.
SECUNDA PROPOSITIO
Ordinarium prophetie tempus fuit ante Christi adventum durans in exordio nascentis ecclesie cum operatione miraculorum. Haec propositio a sacris doctoribus declaratur ex eo quod totum veteris testamenti tempus fuit figurale ad prenunciandum Christi adventum et corporis sui mystici futurum statum. Similiter in primitiva ecclesia plures leguntur fuisse prophetae et quia ea tunc praedicabantur quae omnem humanae facultatis cognitionem transcendunt necessarium fuit adhibere signa per opera miraculosa quibus huiusmodi dicta confirmarentur. Alioquin minus sufficienter fuisset
erroneum quod manifeste sit in detrimentum fidei vel bonorum morum directe vel indirecte palam vel occulte.
Super qua (re) cognoscenda vel determinanda non est fas cuilibet palam et passim ferre sententias et reprobationes immo nec approbationes contentiosas maxime quando tolerentur ab ecclesia seu prelatis ecclesiae in nulla (una) provincia vel in multis sed judicium et determinatio debent deferri ad eandem ecclesiam seu prelatos eius et doctores. Possent hic notari multae (multa) in particularibus ut de materia conceptionis beatae virginis ut de opinionibus probabilibus inter doctores: ut (sicut) de indulgentiis quoad circumstantias multas.
Sic de veneratione reliquiarum in uno loco et alio immo in (multis) diversis simul: quemadmodum fuit nuper contentio in parlamento parrhisensi super veneratione capitis sancte Dionysii in ecclesia Parrhysiensi et in abbatia sancti Dionysii prope Parrhysius. Concludendum est tandem ex praemissis quod pie et salubriter potest de pietate fidei et devotionis sustineri factum illius puellae circumstantiis attentis cum effectu patenti: praesertim ex causa finali quae justissima est scilicet restitutio regis ad regnum suum et pertinacissimorum inimicorum suorum (suorum omitted in Quicherat) justissima repulsio seu debellatio. Addite praeterea quod in observationibus suis haec puella non reperitur uti sortilegiis ab ecclesia prohibitis: neque superstitionibus palam reprobatis neque cautelis hominum fraudulentis: neque ad quaestum proprium vel aliquod tale subdolum: cum in attestionem suae fidei exponat extremo periculo suum corpus. Postremo si multi multa