The Chancellor and Jeanne d'Arc
by D. G. Wayman in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 299
provisum saluti humani generis. Juxta quod ait Gregorius quod planta recenter terrae infixa indiget frequenti irrigatione ut bene radicata convalescat. Igitur etc.
TERTIA PROPOSITIO
Currentibus jam diebus non indigne censetur interdum quasdam personas suscitari ad prophetiae spiritum et moveri ad operationem miraculorum. Haec propositio est augustini in de civitate dei et etiam extrahi patet ex doctrina Gregorii. Cuius declaratio etiam ex eo patet quia salvatoris ore nobis est promissum quod ipse nobiscum est usque ad consummationem saeculi dirigens genus humanum manu suae providentiae prout opportunitas nostrae salutis expedit. Sicut enim potestatem suam non alligavit sacramentis ita nec alligavit eam alicui tempori locis aut personis quinimo in multis eius miserationibus semper assistit humano generi congrua remedia et auxilia providendo. Non enim ait isaias abbreviata est manus domini ut non possit redimere. Igitur etc. Cum igitur revelatione occultorum et operatione miraculorum genus humanum indiget excitari et revocari nunc in uno populo nunc in alio pie censendum est talia nobis non denegari. Igitur etc.
QUARTA PROPOSITIO
Sacris consonat litteris per fragilem sexum et innocentem aetatem exhibitas a deo fuisse populis et regnis laetam salutem. Haec propositio patet quia teste apostolo eligit deus infirma mundi ut fortia quaeque confundat. Hinc exemplariter procedendo legitur de delbora, hester et judith impetratam fore populo dei salutem. Et danielem in pueritia suscitatum ad liberationem
loquentur et referant pro garrulitate sua et levitate aut dolositate aut alio sinistro: favore vel odio subvenit illud Cathonis (Cathonis) Arbitrii nostri non est quod quisque loquatur: (In italic in Quicherat) est tamen arbitrii nostri quid credatur seu teneatur servat (servata) a modestia et contentione seu seditione procul pulsa: que sicut dicit apostolus: Non oportet servum dei litigare: nos inquit talem consuetudinem non habemus ut scilicet litigemus: sed (Vel) tolerare oportet vel ad superiores sicuti praemissum est determinando referre.
Ita enim fuit in canonizationibus sanctorum primariis quales (quorum) canonizationes ut in pluribus quae leguntur non sunt de necessitate fidei stricte loquendo. Sed de pia devotione quae non est passim per quoslibet reprobanda irredenda vel repudianda et minus ceteris paribus quam alia sine canonizatione vulgata.
Jungantur ad causam nostram iste circumstantiae. Una quod concilium regis et gentes armorum potuerunt induci ad vocem illius puellae taliter credere et obsequi quod sub ea (vel cum ea — three words omitted by Quicherat) exposuerunt se conspirato animo ad bellica pericula dedecore omni procul pulso: quod evenire poterat si sub una muliercula militantes, victi fuissent per hostes procacissimos: et irrisi apud omnes qui audissent. Altera quod exultatio popularis cum pia credulitate tanta subsequi cernitur ad laudem dei et hostium confusionem. Altera quod latentes inimici etiam magni referuntur in timores varios: immo et in languores quasi parturientis cecidisse juxta imprecationem cantici illius a maria sorore moysi tympanizati in choro ludentium (Quicherat: