The Chancellor and Jeanne d'Arc
by D. G. Wayman in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 300
susannae. Sic David in juventute Golyam prostravit. Nec immerito quia hoc modo fit evidentior divinae pietatis affluentia ne homo suis viribus ascribat sed deo potius gratiarum actiones referat. Sic enim per humilem virginem totius generis humani redemptio orta est. Igitur, etc.
QUINTA PROPOSITIO
Non testatur sacra scriptura missos a deo pravae vitae homines sub tali forma aut modo sicut de praedicta puella communis celebrat recitatio.
Patet haec propositio quia sicut dicit apostolus non est conventio Christi et Belial nec dignatus inire societatem aut contrahere familiaritatem cum demoniis ut eorum ministris et membris quamvis legat quosdam malos interdum aliquid transeunter prophetasse sicut balaam prophetabat quod stella oriretur ex jacob et saul et cayphas prophetaverunt. Sed longe aliter est de hac puella quae ad nutum habet vim donorum supernaturalium in manifestando occulta et praenuntiando futura suo ministerio deservientia prohibendo insuper ut praemissum est fieri occisiones et cetera vitia exhortando ad virtutes et cetera probitatis opera in quibus deus glorificatur: Sicut ergo in spiritu dei praemissus est Joseph ante patrem et fratres in aegyptum et Moyses ad populi israel liberationem et Gedeon et supra dictae feminae. Pari modo hanc juvenculam non est incongruum connumerari bonis specialiter a deo missis, praesertim cum nec munera querat, et ad bonum pacis tota devotione laboret. Hic enim non est opus mali spiritus qui potius est auctor dissensionis quam pacis.
psallentium) Cantemus domino gloriose canticum etc (Quicherat: enim magnificatur est) Sequitur: irruat super eos formido et pavor. Videatur et cum devotione facta nostra consona recolatur et cantetur. Ponderandum est ad extremum quod haec puella et (ei) adherentes sibi militares non dimittunt vias humanae providentiae (prudentiae) faciendo scilicet quod in se est: quod appareat tentare deum ultra quam necesse est. Unde constat hanc puellam non esse pertinacem in adhaesione proprii capitis (et) ultra reputet a deo se habere monitiones seu instinctus. Possent insuper superaddi multae circumstantiae de vita eius a puero quae interrogate sunt et cognitae diu et multum et per multos. De quibus hic nihil inseritur. Exempla possunt induci de barbara et de sancta Katherina in conversione non minus miraculosa (Quicherat adds: quinquaginta doctorum seu) rhetorum et aliis multis ut de juditi et de juda: (Quicherat amends to Juda Machabaeo) in quibus communiter miscetur semper aliquid naturale. Neque sequitur semper post primum miraculum quicquid ab hominibus expectatur vel expectabitur. Praeterea (Quicherat: Propterea) si frustraretur ab omne expectatione sua et nostra (quod absit) praedicta puella non oportebit concludere ea quae facta sunt a maligno spiritu vel non a deo facta esse: sed vel propter nostram ingratitudinem vel (et) blasphemias aut aliunde justo dei judicio licet occulto posset contingere frustratio expectationis nostrae in ira dei: quam advertat a nobis et bene omnia vertat.
Superadduntur quattuor civilia et theologica documenta. Unum concernit regem et consanguineos regiae domus. Secundum militiam