The Chancellor and Jeanne d'Arc
by D. G. Wayman in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 301
SEXTA PROPOSITIO
Quasi corollarie sequens ex antea praemissis propositionibus. Haec filia vera persona in humana natura est a deo specialiter missa ad ea quae non humanitus, sed divinitus fiunt opera. Cui fides est exhibenda.
Patet haec propositio respondens quaestionibus praelibatis. Quod enim sit vere homo patet ex propositione prima, et quia non desinivit etiam his diebus deus nobis specialiter providere per supernaturalia signa, non est incongruum deo assumere puellaminocentem praecipue juxta quartam propositionem. Et quia donum istud perseveranter apud eam residet ad finem deificum et per media virtutis et honestatis sicut asserit propositio quinta, videtur consequenter haec propositio sexta fore concedenda. Nec mirum in statu equestri sit alterius luminis quam in solito statu muliebri, quia etiam David volens dominum consulere induebat ephot et sumpsit psalterium et Moyses dum virgam gestabat mirabilia faciebat quia sicut dicit Gregorius: Spiritus Sanctus frequenter se interius conformat exterioribus concurrentibus. Ita ex praelibatis potest quis huius viae amicus sumere occasionem defendendi suam partem. Ulterius etiam procedendo ad ampliorem dilatationem. Quia vero inveniunter alii in oppositam partem magis inclinati super est afferre ex sacra scriptura quaedam testimonia ex quibus valeant suae positionis sumere fulcimenta inspiciendo subscriptas propositiones.
regis et regni. Tertium ecclesiasticos cum populo. Quartam puellam ipsam. Quorum documentorum iste unicus est finis: bene vivere, pie ad deum juste ad proximum et sobrie: hoc est virtuose et temperanter ad seipsum. Et in speciali pro quarto documento quod haec gratia dei ostensa in hac puella non accipiatur et traducatur per se vel alios ad vanitates curiosas: non ad mundanos questus; non ad odia partialia non ad seditiones contentiosas non ad vindictas de preteritis; non ad gloriationes ineptas. Sed in mansuetudine et orationibus cum gratiarum actione: cum liberali praeterea temporalium subventione quilibet laborat et in id ipsum: quatenus veniat pax in cubili suo ut de manu inimicorum nostrorum liberati deo propitio serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris, etc. A domino factum est istud, etc.
SEQUITUR TRIPLEX VERITAS
Ad justificationem electe puellae de postfetantes accepte utentis veste virili.
Prima veritas. Lex vetus prohibens mulierem uti veste virili et virum veste muliebri pro quanto est pure judicialis non obligat in nova lege: quia secundum veritatem tenendam de necessitate salutis judicialia antiqua legis ablata sunt nec obligant in nova ut talia sunt: nisi noviter per superiores ea institui seu confirmati contingat.
Secunda veritas. Lex huius modi continebat aliquod morale quod stabile est in omni lege: (et illud
The capital letters are not employed in Quicherat's version and he adds in a footnote (vol. iii, 304): Cette rubrique est autrement conque dans l'édition de Goldast: Electa Puella, de post foetantes accepta, utens veste virili triplici veritate justificari potest quae contra objectores sigillatim et breviter explanandae sunt.