The Chancellor and Jeanne d'Arc
by D. G. Wayman in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 302
PRIMA PROPOSITIO
Multi pseudo-prophetae sunt venturi asserentes se divinitus a deo mitti. Haec propositio est salvatoris dicentis quod in novissimis diebus scilicet legis evangelicae multi dicent se venire in nomine meo et multi per eos decipientur. Unde et apostolus ait quod angelus Sathane transfigurat se in angelum lucis. Nec mirum que malignus ille rex super omnes filios superbiae incessanter nititur usurpare divinitatis excellentiam. Et ideo procurat falsos prophetas sub nomine Dei missos ad decipiendum.
Igitur, etc.
SECUNDA PROPOSITIO
Pseudo-prophetae frequenter pronuntiant occulta cordium et effectus futurorum contingentium.
Haec propositio concedi solet a doctoribus. Cuius ratio est quia quanto virtus est altior tanto ad ampliora se extendit. Constat autem quod intellectus demonum multo est altior intellectu humano et ita quae nobis sunt occulta et futura quae nobis sunt ignota, a malo spiritu sunt cognita.
TERTIA PROPOSITIO
Non facile discernitur verus a falso propheta per exteriores apparentias et signa.
Haec propositio patet quia non oportet prophetam fore vitae virtuosae, aut habere gratiam et possunt demonum prophetae occulta nobis et futura prognosticare et sic pluribus aliis cum quibus conveniunt cum veris prophetis. Quod si interdum praenuntient falsa sciunt palliare dando alium intellectum. Aut
possumus exprimere prohibitionem indecentis habitus tam in viro quam in muliere) contra medium virtutis quod observare debet circumstantias omnes ut quando oportet, cur oportet, qualiter oportet, et ita de reliquis ut sapiens judicabit: de quibus non est hic declarandum per singula.
Tertia veritas. Lex huius modi nec ut judicialis est nec ut moralis damnat usum vestis virilis et militaris in puella nostra virili et militari: quam ex certis signis eligit Rex coelestis omnium tamquam vexilliferam ad conterendos hostes justitiae et amicos sublevandos: ut in manu femine puellaris et virginis confundat fortia iniquitatis arma auxiliantibus angelis: quibus virginitas amica est et cognata secundum Hieronymum in sacras historias frequenter apparuit. Sicut in Caecelia visibiliter cum coronis et rosis et liliis. Rursus per hoc salvatur attonsio crinium quam apostolus prohibere videtur in femina.
Obstruatur igitur et cessat os loquentium iniqua: quia ubi divina virtus operatur media secundum finis exigentiam disponuntur: ita ut non jam sit securum detrahere vel culpare ausu temerario ea que a deo secundum apostolum ordinata sunt.
Denique possent particularitates addi multae et exempla de historiis sacris et gentilium: sicut de camilla et Amazonibus. Sicut praeterea in casibus vel necessitatis vel evidentis utilitatis vel approbatae consuetudinis vel ex auctoritate seu dispensatione superiorum. Sed ista pro brevitate sufficiant et veritate. Tantum modo caveat pars habens justam causam nec per incredulitatem et ingratitudinem vel alias injusticias
Quicherat omits the words in brackets.