Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation

by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 10

nostram, ut illo participante mortalitatem nostram, per dilectionem nos efficeret participantes divinitatis suae per adoptionem. Igitur nisi Filius Dei esset particeps naturae nostrae, nos non essemus per adoptionem participes divinitatis suae, neque fratres eius, neque filii adoptionis Dei Patris. Sed, ut dictum est, licet homo non peccasset, essemus tamen, ut videtur, filii adoptionis. Ergo licet homo non peccasset, Filius Dei homo esset, aut oportet fateri, quod nos non essemus filii adoptionis nisi homo peccasset. Sola namque conformitas voluntatum non facit aliquam filiationem, sed inter pares facit amicitiam et societatem; inter impares vero servitutem obedientem. Multo igitur esset hominis condicio peior, nisi peccasset. Non enim esset ei possibilitas adquirendi aliter hoc magnum et inaestimabile bonum ut filius Dei adoptionis esset, quod non videtur conveniens, ut humanum genus peccando fieret melioris condicionis, et reciperet possibilitatem ad maius bonum, quod habere posset si non peccasset. Si enim Dei Filius non esset homo, nisi peccasset homo, nec posset homo esse filius Dei adoptionis nisi Filius Dei naturalis esset homo, peccando factus est homo possibilis ut esset filius Dei adoptionis.

19. Item Ecclesia cum capite suo Christo est unus Christus, sicut in pluribus locis ostendunt Augustinus et Gregorius. Sed si Filius Dei numquam fuisset incarnandus, numquam fuisset Filius Dei Christus; ergo nec Ecclesia cum Filio Dei unus Christus. Maximo itaque bono careret Ecclesia, nisi peccasset homo; non enim esset unus Christus cum Dei Filio.

St. Augustine, Enarratio in Ps. 118, Sermo 16, n. 6, in ML, 37, 1546—1547: "Quod quid est aliud, quam, Eorum particeps factus est? Neque enim efficeremur participes divinitatis eius, nisi ipse mortalitatis nostrae particeps fieret. Nam et in Evangelio, quod nos divinitatis eius participes facti sumus, ita dicitur: . . . (Joan. 1:12, 14) . . . Et quia propter hoc quod particeps factus est fratrum suorum, Deum hominum, immortalis mortalium, ideo granum cecidit in terram, ut mortificatum multum fructum faceret."

St. Augustine, Enarratio in Ps. 127, n. 3, in ML, 37, 1679: "Multi homines sunt, et unus homo est . . . Unus ergo Christus, caput et corpus. Et multi homines sunt, et unus homo est; multi enim Christiani, et unus Christus. Ipsi Christiani cum capite suo, quod ascendit in caelum, unus est Christus; non ille unus et nos multi, sed et nos multi in illo uno unum. Unus ergo homo Christus, caput et corpus." — Idem, Enarratio in Ps. 88, Sermo 1, n. 7, in ML, 37, 1124: "Ille unicus, nos multi; ille unus, nos in illo unum; ille natus, nos adoptati." — Idem, Enarratio in Ps. 122, Sermo ad plebem, n. 5, in ML, 37, 1634: "Iam ergo in nomine Domini redempti sanguine ipsius, loti lavacro ipsius, filii simus, filius sumus; quia sic multi sumus, ut in illo unus simus." — St. Gregory, Moralia, lib. 4, cap. 11, n. 18, in ML, 75, 674B: "Sicut autem isdem Redemptor noster una persona est cum congregatione bonorum: ipse namque caput est corporis, et nos huius capitis corpus." — Idem, Praef. cap. 6, n. 14, in ML, 75, 525A: "Sed quia Redemptor noster unam se personam cum sancta Ecclesia, quam assumpsit, exhibuit . . ." Ibidem, lib. 14, cap. 49, in ML, 75, 1086: "Quia igitur Christus et Ecclesia una persona est . . ."