Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation

by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 9

fit, quia unius semper est una causa, in omnem creaturam rationalem iustam factam, simpliciter et semper descendit iustitiae a Deo per Christum hominem Deum. Quapropter, ut videtur, et angelus et homo a principio non iustificatur nisi per Dei Filium, Deum et hominem.

15. Quod si dicat quis hoc ideo non posse esset, quia non a principio fuit Dei Filius Deus et homo, hac ratione dicet, quod Abraham et Isaac et Jacob non sunt iustificati in Christo Deo et homine, quia nondum erat Christus Deus et homo. Sed constat quod omnes antiqui Patres in Christo et homine habitante in cordibus eorum per fidem iustificati sunt, et non aliter. Quare ergo non similiter ab initio iustificati sunt angeli et homo in paradiso in Christo habitante in illis ab initio per fidem?

16. Item passio Jesu Christi est satisfactio pro vero delicto, sed aliud est pro delicto satisfacere et aliud iustitiae informatio sive iustificatio, quia si non peccasset homo, fuisset iustificatio, et nulla tamen satisfactio. Si igitur ponamus Deum praecisam causam et comproportionatam, absque mediatione aliqua, iustificationi, et passionem satisfactioni, humanitas Jesu [fol. 177 A] Christi solummodo erit materialis necessitas ad passionem, ideo videlicet solum existens, ut Deus Filius in ea posset pati, et passione sua pro delicto humani generis satisfacere. Quod non videtur conveniens.

17. Item nos sumus filii Dei adoptione; et etiam homines, ut videtur, fuissent filii Dei adoptivi et per gratiam, licet numquam homo peccasset. Nunc autem sumus filii adoptionis per hoc quod sumus unum in Christo, ut dicit Apostolus, sive ut habetur in littera graeca, unus in Christo [Gal. 3:28], qui est Filius naturalis. Sed hanc unitatem qua sumus unum vel unus in Christo non facit conformitas voluntatis nostrae cum voluntate Christi, sed cum hoc est etiam unitas naturae in qua communicamus cum Christo. Ait enim Augustinus: "Hanc adoptionem recipimus, quod ille unicus" Dei Filius "non dedignatus est participationem naturae nostrae, factus ex muliere, ut non solum Unigenitus, ubi fratres non habet, sed etiam Primogenitus in multis fratribus fieret" [cf. Rom. 8:29].

18. Item idem loquens de Christo dicit, quem missum dicit ad suscipiendam carnem ex illo genere, quo et nos sumus secundum naturam

St. Augustine, Expositio in Galatas (4:5), n. 30, in ML. 35, 2126: "Illud autem quod ait: 'Ut adoptionem filiorum recipiamus,' refertur ad id quod dixit, 'factum ex muliere.' Hanc adoptionem recipimus, quod ille Unicus non dedignatus est participationem naturae nostrae, factus ex muliere, ut non solum Unigenitus esse ubi fratres non habet, sed etiam Primogenitus in multis fratribus (Rom. 8; 29)." — Cf. also Expositio in Romanos, n. 56, in ML. 35, 2077, and Contra Secundimum, cap. 5, in ML. 42, 581.