Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation

by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 11

20. Sed ponamus, quod non peccasset homo neque Filius Dei futurus fuisset homo, quaero an Ecclesia posset dici una persona cum Filio Dei, sicut nunc dicitur una persona cum Christo.

21. Item Adam ante lapsum suum prophetavit matrimonium Christi et Ecclesiae, dicens: Quamobrem relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una [Gen. 2 : 24]. De quo dicit Apostolus: Sacramentum est hoc magnum in Christo et Ecclesia [Eph. 5:32]. Sed non prophetavit ignorans quid prophetaret. Reprobata est enim illorum sententia qui dicunt quod prophetae ignorabant quae per Spiritum prophetiae praedicabant. Cognovit ergo quid prophetavit. [fol. 177 B]. Credidit ergo ante lapsum suum matrimonium Christi et Ecclesiae, et intellexit quod matrimonium viri et mulieris signum erat sacrum, et ita sacramentum matrimonii Christi et Ecclesiae. Sed non praescivit lapsum suum neque lapsum humani generis in illo. Nichil igitur de peccato humani generis, quod esset futurum, sciens vel credens, credidit matrimonium Christi et Ecclesiae. Ergo licet homo non peccasset, matrimonium Christi et Ecclesiae futurum fuisset; et ita Filius Dei futurus fuisset Christus, id est, unus in persona homo et Deus.

22. Item ideo est matrimonium indivisibile, quia est sacramentum indivisibile unionis humanitatis et divinitatis Christi in unitatem personae, et indivisibilitatis copulae matrimonialis Christi et Ecclesiae. Sed ab initio ante peccatum erat matrimonium indivisibile. Ergo ab initio erat sacramentum indivisibile copulae carnis assumptae cum deitate, et Christi et Ecclesiae fuisset etiam indivisibile matrimonium, licet homo numquam fuisset peccaturus. Ergo causa indivisibilitatis fuisset, licet homo numquam peccasset. Ergo Deus fuisset homo licet numquam peccasset homo, alioquin matrimonium non esset simpliciter et nude matrimonium sacramentum; sed peccante homine accideret esse sacramentum. Nec esset matrimonium tantae dignitatis quantae nunc est, nisi peccasset homo. Quae non videntur esse convenientia. Nec esset Ecclesia habens Christum sponsum exsistentem in ea in carne una, quod bonum habet nunc dicente Apostolo: Nemo umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet, sicut Christus Ecclesiam, quamobrem membra sumus de carne eius et de ossibus eius. Propter quod relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et Ecclesia [Eph. 5 : 29—32].

Cod. Royal VII omits matrimonium here, perhaps correctly.