Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation
by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 12
23. Item Augustinus in libro De divisione animae et spiritus, ait: "Duo siquidem sunt in homine sensus, unus interior et unus exterior, et uterque bonum suum habet in quo reficitur. Sensus interior reficitur in contemplatione divinitatis; sensus exterior in contemplatione humanitatis. Propterea enim Deus homo factus est ut totum hominem in se beatificaret et tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota dilectio esset in ipso, cum a sensu carnis videretur per carnem, et a sensu mentis per divinitatis contemplationem. Hoc erat totum bonum hominis, ut sive ingrederetur, sive egrederetur, pascua in Factore suo inveniret: pascua foris in carne Salvatoris, pascua intus in divinitate Creatoris."
24. Ex his verbis Augustini videtur posse argui expresse, quod Deus esset homo etiam si non peccasset homo. Non enim esset totus homo beatificatus in anima, videlicet per contemplationem deitatis, et in carne per visum carnis assumptae humanitatis, nisi Deus esset homo. Plena igitur beatitudo hominis exigit Deum esse hominem. Posito igitur quod homo non peccasset, Deus nichilominus homo esset, aut homo numquam plene beatus esset. Et cum homo perfectus ex corpore simul et anima naturaliter appetat perfectionem sensuum exteriorum corporalium, nullo modo plene beatus esset, nisi sensus corporalis exterior, maxime cuius actus non consistit in restauratione defectuum, sentiendo perfectus esset.
25. Quod si diceret aliquis, quod posset homo beatitudinis habere complementum contemplando mente unum [fol. 177C] et sentiendo per carnem alterum, dicendum est illi, quod intentio animae suae esset in plures divisa, et ita in singulos minorata; nec posset esse sic beatitudo perfecta, quae exigit totius intentionis animae in summum bonum conversionem. Sive igitur non compleretur sensus exterior in apprehensione sensibili sive compleretur in alio quam in Deo, non esset plena beatitudo. Ad hoc caro Domini Jesu Christi manifestabitur post resurrectionem splendidior et pulcrior sole et omni corporali creatura, quia comparatione splendoris carnis Christi, nec sol splendere videbitur. Possibilis est autem oculus noster carnalis, cum glorificabitur, ad visionem splendoris et
The Liber de anima et spiritu, cap. 9, in ML. 40, 785, to which Grosseteste here refers is not authentic. The author is said to be Hugh of St. Victor. But St. Augustine has a similar idea in Enchiridion, cap. 26, in ML. 40, 962—963: "Deus propter hominem factus est homo, ut esset Redemptor qui est et Creator, ut de suo redimeretur homo. Et ut familiarius diligeretur ab homine Deus, in similitudine hominis apparuit; et uterque sensus hominis in ipso beatificaretur, et reficeretur oculus cordis in eius divinitate, et oculus corporis in eius humanitate: ut sive ingrediens sive egrediens, in sua pascua inveniret humana condita ab ipso."
In apprehensione sensibili was added from Cod. Royal VII.