Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation

by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 13

pulcritudinis carnis Christi. Igitur si non esset Deus homo, esset oculus hominis glorificati possibilis ad visionem maioris splendoris et pulcritudinis quam posset in creatura pura visibili inveniri. Non enim posset aliqua creatura corporalis tantam habere pulcritudinem et splendorem, quantam habet caro glorificata Domini Jesu Christi. Esset igitur possibilitas aliqua in nobis perpetuo otiosa, et perpetua imperfectio, et perpetuus appetitus alicuius quod numquam tamen possemus assequi, et ita perpetua miseria. Praeterea si Christus homo pulcrior est quam possit esse creatura nuda, sicut, carbo ignitus pulcrior est quam possit esse lignum nudum; Christus autem secundum quod homo creatura est, nisi Deus esset homo, non esset universitas creaturae consummata in pulcritudine.

26. Item universitas rerum mundus unus est; sed omne unum unitur in aliquo principali uno, ut omnia membra corporis in corde. Habet igitur universitas aliquod principale unum, in quo omnia uniantur. Sed hoc principale unum non potest esse homo purus, quia angelus est illi compar, et similiter homo alius. Nec potest esse angelus, quia homo secundum dignitatem naturae rationalis est compar angelo; nec alia creatura, quia quaelibet alia est minor homine et angelo. Principale autem uniens oportet esse ceteris dignis. Hoc igitur principale uniens non potest esse nisi homo Deus; non angelus Deus, quia omnes aliae naturae habent aliquid commune cum homine, et non cum angelo. Propter hoc magis possunt uniri in homine quam in angelo.

27. Item cum "unum" dicitur tripliciter, videlicet unum numero, unum specie sive natura, et unum genere, illa unitas quae secundum genus est, unitas est debilissima, et minimum habens verae unitatis. Ut igitur tota universitas sit non debilissima unitate una, oportet investigare, et esse aliam unitatem in universitate quam unitatem secundum genus. Non est autem rationi consentaneum, ut universum cum sit perfectissimum et pulcerrimum, participet sola unitate debilissima, cum perfectio et pulcritudo in unitate consistat; et in maiore unitate perfectio et pulcritudo maior. Praeterea si connumeremus Deum qui est principium omnium in universitate, cum ipse non possit communicare cum creatura aliqua in genere vel specie, non possumus dicere, quod universitas participat unitate secundum genus.

28. Igitur simpliciter universitatem reducere ad completam unitatem non est, ut videtur, alio modo possibile nisi isto, videlicet, ut intelligamus angelum primo creatum a Deo ex nichilo, qui non potest uniri corpori in unitatem personae, nec participare cum corpore in aliqua unitate, nisi forte [fol. 177 D] in unitate secundum genus. Anima