Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation

by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 14

autem rationalis et angelus communicant in natura rationalitatis et intelligentiae, qua communicatione habent indissolubile vinculum, et concatenationem naturalis unitatis. Anima autem rationalis non potest communicare cum corpore in specie et natura. Est tamen anima rationalis apta ut sit perfectio corporis organici et uniatur ei in unitatem personae. Quapropter angelus et anima rationalis concatenatae sunt per unitatem naturalem. Anima vero rationalis et corpus humanum conveniunt in unitatem personalem; corpus autem humanum habet communionem in natura cum omnibus naturis corporalibus, quia corpora caelestia communicant cum igne elemento in natura lucis; ignis et aer in natura caloris; aer et aqua in natura humiditatis; aqua et terra in natura frigiditatis. Corpus autem humanum constat ex quatuor elementis. Quapropter communicat in natura cum illis, et per consequens cum caelestibus corporibus, cum quibus communicat ignis in natura lucis. Communicat etiam per consequens cum omnibus naturis elementatis communicantibus cum ipsis elementis. Communicat quoque anima rationalis cum anima sensibili brutorum in potentia sensitiva, et cum anima vegetabili plantarum in potentia vegetativa. Quapropter et homo communicat in natura cum omni creatura.

29. Sed nulla habet adhuc universitas creaturae cum Creatore unitatem; nec habere potest Creator cum creatura, ut dictum est, unitatem generis vel specie sive naturae. Sed potest tamen habere hanc cum creatura unitatem, ut assumat creaturam in unitatem personae. Si igitur assumat Deus hominem in unitatem personae, reducta est universitas ad unitatis complementum. Si vero non assumat, nec universitas ad unitatis complementum sibi possibile deducta est.

30. Circumscripto igitur hominis lapsu, nichilominus convenit Deum assumere hominem in unitate personae, cum et hoc possit facere, nec dedeceat ipsum hoc facere, sed multo magis deceat, cum sine hoc careat universitas unitate; hoc vero facto habeat universitas plenissimam et decentissimam unitatem, redactaeque sint per hoc omnes naturae in complementum circulare, quia sine eo quod Deus assumat hominem in unitatem personae est reperire, modo supra dicto, concatenationem quandam ab angelo usque ad hominem; sed nondum est concatenatio Dei ad hominem ultimo creatum, vel ad angelum primo creatum. Assumpto vero homine in unitatem personae, iam est completa circularis concatenatio, quia homo et Deus unus cum angelo in natura.

31. Similiter in assumptione hominis a Verbo Deo completus est circulus generationis humanae, et linea recta seriei humanae generationis in circulum reflexa. Possum enim sic dicere: Ex Adam est Seth, et ex