Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation

by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 15

Seth est Enos, et ex Enos, Cainan, et ita linealiter descendendo usque ad Jesum; possumque reflectere et dicere: Ex Jesu Adam. Iste enim homo, demonstrato Jesu, creavit Adam.

32. Cum igitur melius sit tam rerum universitatem quam humanae generationis seriem tali circulationis periodo uniri, quam ista unitione privari, possibile quoque sit et Deum sic perficere, et ista sic perfici, manifestum videtur esse, quod huius circularis periodi [fol. 178A] perfectionem, necesse sit esse. Ait enim Johannes Damascenus: "Providentia est voluntas Dei, propter quam omnia quae sunt convenientem deductionem suscipiunt. Si autem Dei voluntas est providentia, omnino necesse est omnia, quae providentia sunt, secundum rectam rationem, et optima et Deo decentissima fieri, et ut non est melius fieri."

33. Item per hoc quod Filius Dei communicat nobiscum in natura nostra, et nos e converso communicamus in Sacramento Eucharistiae ipsam carnem, quam assumpsit de natura nostra, efficimur in Christo naturaliter unum corpus, et omnes efficimur unum in Patre et Filio et Spiritu Sancto. Unde Rabanus in Libro de Corpore et Sanguine Domini, assignans tres causas iterare saepius oblationis Eucharistiae, de tertia ait:

34. "Tertio, ut quicumque digne hanc vitam sumunt, renati unum efficiamur, ut sicut iam per baptismum in Christo et Christus in eis [...] maneat, quatenus illud compleatur quod ipse ad Patrem orat: Non pro his autem rogo (inquit) tantum, sed pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi unum sint in nobis [John 17:20—21]. Haec itaque unitas, non sicut heretici volunt, sola voluntate inter Patrem et Filium praedicatur, et sicut laborant ex eo quod ait: Ego et Pater unum sumus [John 10:30]. Temptant igitur ad unanimitatis illud conferre consensum, ut unitas voluntatis in his sit, non naturae, sicut multitudinis credentium in Jerusalem dicitur cor unum et anima una fuisse [Acta 4:32]. Sed nos Patrum vestigia sequentes credere oportet, quod Deus ex Deo substantialiter genitus, naturaliter hoc est quod Pater, ac per hoc unitate naturae Pater et Filius unum esse probantur. Necnon et Filius hodie in nobis, non solum per concordiam voluntatis, sed etiam per naturam in nobis, sicut et nos in illo, recte manere dicitur. Nam si Verbum caro factum est et nos vere Verbum carnem in cibo dominico sumimus, quomodo Christus in nobis manere naturaliter iure non

St. John Damascene, De fide orthodoxa, lib. 2, cap. 29, in MG. 94, 964A. Grosseteste's Latin version is his own, more literal and exact than that of Migne's edition.

Cf. ML. 120, 1295—1296. This work actually belongs to St. Paschasius Radbertus.