Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation

by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 16

aestimatur, qui et naturam carnis nostrae inseparabilem sibi homo natus Deus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento hoc nobis communicandae carnis admiscuit? Et ideo per hoc omnes in Deo Patre et Filio et Spiritu Sancto unum sumus, quia Pater in Christo et Christus in nobis esse probatur [...]. Hinc igitur dicit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum in me manet et ego in eo [John 6: 57]. Vere igitur sicut per naturam deitatis Deus Pater in Filio est, ita Deus Filius homo per humanitatem carnis in nobis esse iure dicitur, ac per hoc Mediator Dei et hominum praedicatur, quia per eum communionem unitatis habemus ad Deum, dum ipse in Patre manens et in nobis quoque manere dicitur. Qua de causa unum esse in ipsis superibus Pater a Filio secundum humanitatem exoratur."

35. Huius igitur tam completissimae unitatis tanto bono careret Ecclesia et status paradisi, nisi Deus fuisset homo, etiam si non esset lapsus homo. Nec esset Ecclesia, ut contingeret ei melius esse, quod secundum praedicta verba Johannis Damasceni esset inconveniens.

36. His et huiusmodi ratiocinationibus videtur posse adstrui Deum esse hominem, licet numquam peccasset homo. Quod tamen an verum sit, me ignorare scio, et meam in hac parte ignorantiam non mediocriter doleo. Nichil enim, ut supra dicimus, a nostris auctoribus super hoc determinatum me vidisse recolo. Nec sine expressa auctoritate aliquid in tam ardua quaestione disserere volo vel audeo, quia parvitatem ingenii mei et scientiae meae cito potest fallere verisimilis ratiocinatio.

37. Si hoc tamen verum esset quod Deus fuisset homo, licet non esset lapsus homo, congruenter omnis creatura intenderet illum hominem, qui est caput Ecclesiae.

38. Nulli dubium enim quin omnia sint facta propter hominem, et propter hominem secundum optimum statum hominis. Quapropter finis omnium factorum in hoc mundo sensibiliter est Ecclesia triumphans, et maxime finis omnium esset illius Ecclesiae caput unicum. Quapropter et tempus et omnis creatura expectarent et suo modo suspirarent ad hominem Deum caput Ecclesiae, quo adveniente, cum ipse esset finis omnium praecipuus, esset plenitudo temporis. Vera enim cuiusque plenitudo est finis propter quem est adeptio.

39. Et secundum hunc modum ipse homo Deus esset primogenitus omnis creaturae [Col. 1: 15], quia finis prior est in intentione, quam sunt illa quae sunt ad finem.

40. Et per hunc modum, sicut ille Adam qui fuit primus tempore, factus fuit animam viventem, et genus humanum, si stetisset, in animam