Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation

by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 17

viventem, novissimus Adam factus esset in spiritum vivificantem [1 Cor. 15:45] et quemadmodum per primum Adam qui fuit radix arboris generationis humanae omnes generantur in vitam naturalem, sic per novissimum Adam, qui fuisset, sicut et nunc est, fructus illius arboris, omnes regenerantur in vitam vivificantem per gratiam. Et quemadmodum videmus in arbore naturali quod tota arbor est propter fructum, in fructu autem est semen, semen autem ne sit otiose semen, tantum germinat et generat: sic in arbore generationis humanae fuisset homo Deus fructus et semen regenerans in vitam iustitiae et gloriae, generans ex radice prima in vitam naturae.

41. Et secundum hoc istud caput Ecclesiae, seu homo Deus, cum Ecclesia sit integra ex hominibus et angelis [fol. 178B] et a capite debeat fluere virtus in membra omnia, non solum generaret in iustitiam homines sed et angelos, et esset salus angeli, quemadmodum et hominis, ab initio ex fide Christi, Dei et hominis, et secundum hoc verisimilius quam modo supra dicto accidisset lapsus angeli. Per hoc est quod ab initio propositus esset angelo Filius Dei homo credendus ad iustitiam et venerandus et adorandus adoratione quae est latriae. Si enim ex hac fide, non aliter, fuisset angelus salvus, non fuisset haec fides angelis aliquando denegata et occultata, sed ab initio illis omnibus proposita et manifestata. Cui oblatae verisimile est ab initio diabolum per superbiam restitisse, hominemque super se adorandum contempsisse; et ab ipso recipere iustitiam, indignum reputasse, eique invidisse, eiusque singularem excellentiam captasse, et ita per invidiam qua invidit homini Deo illumque odivit, ab initio homicidam fuisse, quia qui odit fratrem suum homicida est, et sic in veritate fidei et salutis sibi oblata non stetisse [cf. John 8:44].

42. Quod autem omnis salus tam angelorum quam hominum ab initio fuit non solum per Verbum Deum, sed per Verbum simul hominem et Deum, id est, Jesum Christum, videtur verbum apostolicum astruere, quo ad Ephesios ait: Benedictus Deus usque quae in caelis et quae in terra sunt in ipso Christo [Eph. 1:3—10].

43. Et secundum hunc modum staret simpliciter significatio de ligno vitae in medio paradisi [Gen. 2:9].

44. Secundum hunc quoque modum videtur quod si lapsus non fuisset homo, fuissent in statu paradisi tria sacramenta, et illa sola, scilicet matrimonium, sacramentum coniunctionis Christi et Ecclesiae, et unionis naturae divinae et humanae in unitatem personae. Fuisset quoque Eucharistia, ratione supradicta, et per consequens sacerdotium. Non autem fuisset baptismus, ut circumcisio, cum omnes nasceremur