Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation
by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 18
originaliter iusti; et per consequens non esset confirmatio; nec esset poenitentia, cum nullus peccaret; nec extrema unctio, cum nullus aegrotaret vel moreretur. Et secundum hoc simpliciter verum esset, licet homo non peccasset, hoc quod dicit Christus: Qui manducat me vivit propter me, et nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis [John 6:58, 54], et cetera quae de ista ibidem loquitur materia.
45. Sed quomodocumque se habeat veritas de Incarnatione Verbi, si non fuisset lapsus homo, certissimi sumus nunc, homine lapso, quod Deus est homo. Nec solum hoc astruit auctoritas, sed et rationis necessitas, quae apud Augustinum et Anselmum, ut dictum est, prompta et evidens potest inveniri. Ideoque hoc probatione per ratiocinationem hic omissa, transcendendum est ad cetera.
2. Sermo, Exiit edictum, Brit. Mus., Cod. Royal VII F. 2, fol. 76C—77D Marginal caption: Quae necessitas compulit, quod Deus fieret homo.
1. Sed quae necessitas compulit aut ratio exigit, ut fieret homo? Ad hanc quaestionem pluribus modis multumque sufficientibus respondent sancti Patres; nos quoque pro modulo nostrae parvitatis alias aliqua de eadem scripsimus quaestione. Ne tamen animos auditorum penitus deseramus in hac parte ieiunos, pauca de hoc ad praesens proponemus.
2. Primus homo et totum humanum genus in eo descensurum in ipso per propagationem peccavit paradiso non obediendo Dei praecepto; nec debuit Deo non obedisse pro universa creatura. Unde si habuisset in sua potestate universitatem creaturae voluissetque eam Deo obtulisse in satisfactionem Deo suae inobedientiae, non fuisset sufficiens satisfactio, quia satisfactio deberet aequiparari in honoratione et etiam bono inhonorationi et malo, quibus delinquens inhonoravit eum, cui satisfacit. Si autem creaturas quas Deus creaverat omnes, si fieri posset, Deo obtulisset, homo non tantum honorasset eum, quantum inhonoravit per inobedientiam deserendo ipsum. Inobediendo enim subtraxit se, ut non sub Deo, et ita ut sub nullo, esset; sed sub nullo esse Dei est proprium. Unde primus in sua inobedientia voluit proprium Dei; et ita divinitatem arripere, et cum non possit esse nisi unus Deus, usurpavit ex consequenti, licet forte non ex intentione, Deum deicere. Igitur si possessor fuis-[fol. 76D]-set totius creaturae, quam Deus condiderat, in offerendo eam Deo, non tantum Deum honorasset quantum, ut
He evidently refers to his treatise in De cessatione legalium, given above.