Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation

by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 19

dictum est, per inobedientiam deserendo, et divinitatem eius, quantum in eo fuit, usurpando Deumque a divinitate deiciendo, inhonoravit. Propterea cum non possit aliquid creatum possidere homo, quod non deberet ad honorationem suo Creatori Deo, etsi non deliquisset erga Deum homo, satisfactio autem est aliquid quod non esset debitum nisi praecessisset delictum, non potuit igitur homo aliquo creato propter delictum suum satisfacere Deo. Nec potuit homo sine satisfactione reconciliari Deo, quia Deus iustus non esset si deliquentem contra ipsum ad reconciliationem sine satisfactione admitteret.

3. Ut igitur homo veniam delicti perciperet a Deo, oportuit, ut satisfaceret, cum alter quam homo satisfacere non debuit, nec tamen satisfacere potuit. Ut igitur qui debuit satisfacere posset hoc, oportuit ut homo esset qui incomparabiliter plus quam universa creatura esset, sed hoc non esset nisi solus Deus. Ut igitur homo veniam acciperet, oportuit ut Deus homo fieret, simul unus Deus et homo, qui pro hominis delicto, quia homo satisfactionis erat debitor, satisfacere posset.

4. Nec tamen Deus homo per oblationem nudae creaturae potuit, ut dictum est, satisfacere, sed cum Deus homo etiam in humanitate necessario erat sine peccato, ipse homo nec poenae nec mortis debitor erat, cum solummodo peccanti utraque debetur. Vita autem Dei hominis humana propter unitam sibi inseparabiliter divinitatem incomparabiliter erat et est melior universa pura creatura, sicut lignum cum ignitur propter ignitum est intangibile, quod tamen posset tangi sine igne.

5. Cum igitur hanc vitam pretiosissimam obtulit Deo Patri in poenam acerbissimam mortemque probrosissimam, ut hominem peccatorem per hanc oblationem reconciliaret, non solum plene sed superabundanter satisfactum est pro homine peccatore, quia oblatum fuit incomparabiliter in honoratione et bono, [quam] delictum hominis inhonoratione et malo. Non enim potest malum esse tam malum quam vita humana Dei et hominis propter unitam sibi inseparabiliter divinitatem est bonum, nec aliquanti mali perpetratione posset tantum inhonorari Deus, quantum honoratur in tanti boni [fol. 77A] oblatione.

6. Excessit igitur superabundanter satisfactio delictum, quia satisfactio fuit oblatio vitae Jesu Christi ad poenam et mortem sibi indebitam in honorem divinitatis et satisfactionem. Ut igitur dicit Paulus: Ubi abundavit delictum superabundavit et gratia [Rom. 5:20], hoc est, pro delicto hominis satisfactio generosa.

Cod. Royal VII has oblivionem, which obviously should be oblationem.

Quam is not in the text, but something like it is needed for the sense here.