Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation
by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 20
7. Evidens igitur ratio cur Deus factus est homo, si debeat veniam consequi peccator homo. Hoc tamen mundanae sapientiae omnino erat imperscrutabile. Propterea dicit Job, quod sapientia, videlicet generis humani, trahitur de occultis, et abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque coeli latet [Job 28 : 21]. In Baruch quoque scriptum est: Non est qui scire possit viam sapientiae neque qui exquirat semitas eius; sed qui scit universa novit eam, et invenit eam prudentia sua [Bar. 3 : 31—32] . Paulo post ait: Hic est Deus noster et non aestimabitur alius adversus eum. Hic adinvenit omnem viam providentiae et tradidit illa Jakob, puero suo, et Israel electo suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est [Bar. 3 : 36—38] . In his itaque verbis satis liquet, quod sapientia reparationis humani generis per Deum hominem inter homines conversatum, nostrae humanae sapientiae, ut praetactum est, penitus erat imperscrutabilis. Patere etiam potest, quod nullus umquam homo satisfactionem habuerit nisi in Christi passi oblationem. Unde nec ante Christum nec post ipsum potuit aliquis salvus fieri nisi in fide expressa aut saltem involuta, seu aliquo sacramento fidei Mediatoris Dei et hominum Jesu Christi.
8. Praeterea, sicut dicit Augustinus, "Amor est vita quaedam duo copulans vel copulare appetens, amantem scil. et amatum", magis tamen proprie appetitus copulationis desiderium dicitur, et actus copulationis amor. Cum igitur Deus sit summus amor, summe amat rationabilem creaturam, copulat eam sibi maxima copulatione sibi possibili. Si igitur possibilis est Deo illa copulatio quae est rationalis naturae in unitatem personae assumptio, assumit in unitatem personae naturam rationabilis creaturae, non naturam angeli aut hominis, cum utrumque non possit. Sed in homine est quodammodo natura angelica, quia homo intellectus [fol. 77B] cum angelo, qui est intelligentia; angelus vero non communicat cum homine in tota hominis natura, sed totum in rationabili intelligentia, omnes quoque naturae aliae tam vitales quam corporae reperiri possunt secundum modum aliquem in homine. Unde et homo minor mundus dicitur, quia participat per modum aliquem omnibus naturis mundi maioris.
St. Augustine, Liber de Trinitate, lib. 8, cap. 10, in ML. 42, 960: "Quid est amor nisi quaedam vita duo aliqua copulans vel copulare appetens; amantem scilicet et quod amatur?"
For viam sapientiae the Vulgate has vias eius, but the Septuagint has equivalent of viam eius.
For viam providentiae the Vulgate has viam disciplinae, but the Septuagint has the equivalent of viam intelligentiae or sapientiae. For electo suo the Vulgate has dilecto suo, where Robert again agrees with the Septuagint.
The manuscript has in se, but that is evidently a scribe's error. Something like nisi is needed for the sense.