Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation

by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 21

Marginal caption: Ratio quare convenientius assumpsit Deus hominem quam angelum

9. Igitur cum Deus nichil odiat eorum quae fecit, sed multo magis diligat [cf Wisd. 11:25], — vidit enim omnia quae fecit et erant valde bona [Gen. 1:31] — rationalibus assumit hominem in unitatem personae, si haec assumptio est ei possibilis, quam angelum, quia, in angelo assumpto esset omnino solus angelus assumptus, in homine vero assumpto omnes creaturae quae per modum aliquem sunt in homine, participant aliquatenus, ipsa assumptione melioratur, quia sic et honoratur multo amplius status universi quam fieret in assumptione angeli.

10. Praeterea si assumeret Deus angelum, in angelo assumpto non posset satisfacere neque pro homine neque pro angelo peccatore. Pro homine enim, ut supra dictum est, non debuit satisfacere nisi homo; pro angelo vero non posset assumptus angelus satisfacere, cum angeli non sint de una geniti radice; nec sunt omnes angeli in uno patre omnium angelorum aliquo modo ille angelus primus, sicut omnes homines in uno primo parente Adam sunt in aliquo modo Adam primus. Ideo unus angelus nulla ratione satisfacere posset in angelo altero, sicut posset unus homo pro universo genere humano. Esse autem possibilem Deo humanae naturae assumptionem in unitatem personae quis negabit, si credat quod Deus tantum potest, quod omnia ex nichilo; multo enim amplius videtur omnia ex nichilo facere, quam naturam humanam in unitatem personae assumere. Ex ratione igitur amoris sequitur quod Deus assumat hominem in personae unitatem, et sic liberet a miseria non angelum sed hominem.

11. Quapropter ratio amoris docet plenam fidei nostrae veritatem. Unde et Johannes dicit quod Unctio docet de omnibus. Et ipsa Veritas ait, quod Spiritus Sanctus quem mittit Pater in nomine suo, ille docet et suggeret omnia, quae ipsa dicit [John 14:26].

12. Ex eadem quoque amoris ratione sequitur, quod vera caro Christi sit in Sacramento Eucharistiae ab... quia plenior est [fol. 77C] ipsa copulatio si ipsa quam assumpsit Deus ab homine reassumatur in Sacramento Eucharistiae ab homine. Cum ergo summus amor sit summa copulatio et absque hoc non esset copulatio summa, liquet quod, ut

Unctio must be the Holy Spirit, since Robert quite certainly refers to John 14:26, from which he even quotes a phrase.

A word of about six letters was erased, but no substitute was given on the manuscript.