Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation

by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 22

diximus, in Sacramento Eucharistiae est veritas carnis Jesu Christi, quam assumpsit de Virgine.

13. In assumptione quoque hominis a Deo Verbo facta est plenissima universitatis unio; angelus enim et anima rationalis conveniunt, ut dictum est, naturaliter in natura intelligentiae; et si, sicut senserunt quidam philosophi, coeli corporales habeant sive plures sive unam animam rationalem, quae coelos ordinabiliter moveat, habet unitionem et colligationem naturalem angelus cum illis animabus sive anima intelligentiae, ut dictum est, natura. Illae autem animae, sive illa anima unitur cum corporibus caelorum in unitatem personae, ita videlicet ut ex corpore et anima sit una persona. Corpora autem caelestia notum est naturaliter esse lucentia. Communicant igitur cum igne naturaliter lucente in lucis natura. Ignis autem communicat cum aere, sicut notissimum est, in natura caloris; aer vero cum aqua in natura humiditatis; aqua autem cum terra in natura frigiditatis.

14. Quatuor vero elementa communicant materialiter cum corporibus, quae ex his sunt composita, utpote cum corporibus lapidum, metallorum, plantarum et animalium. Plantae autem communicant cum animalibus in participatione animae vegetabilis, et animae sensibilis. Homo praeterea habet in suo corpore, ut supra dictum est, communicationem cum omnibus naturis corporeis. In anima quoque communicat cum angelo intelligentiae natura, et per hunc modum est quaedam circularis concathenatio ad invicem omnium naturarum. Sed cum Deus unus est, non possit esse cum alia creatura nec cum universitate creaturae unum genere vel specie vel numero, universitas rerum nondum habet praedicto modo plenissimam unitionem creaturae cum Creatore. Nondum sic uniuntur sed cum assumit humanam naturam in unitatem personae, tunc est circulus creaturarum firmissime Creatori coniunctus, cum ipse Creator per unitatem personalem assumpto homine in unitatem personae, sit eidem cir-[fol. 77D]-culo insertus, factusque decor et honor huius circuli tamquam gemma aurei annuli.

15. Quod si forte dicat aliquis supradictam creaturarum communicationem non esse veraciter dictam, cum quidam Sanctorum Patrum asserant firmiter caelos corporeos animam vel animas non habere, nichilominus tamen hominis a Verbo Dei assumptio maxime, ut dictum est, rerum unit universitatem, quia, ut dictum est, homo et animalia in sensu, homo cum plantis in vegetatione, cum aliis corporibus omnibus habens naturalem communicationem <per> assumptionem in unitatem personalem omnia, ut supra tactum est, in assumpto homine pleniorem