Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation

by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 6

8. Ad hoc ponamus, quod homo lapsus non esset, neque Deus homo esset, numquid universitas creaturae esset tam bona, tam perfecta, tam pulcra, tam gloriosa quam nunc est? Nullo modo videtur, quod tam gloriosa esset. Omnis enim creatura ex parte ea quae nuda creatura est, inadorabilis est. Caro autem assumpta a Verbo, licet, secundum sui ipsius naturam non est adorabilis, ut dicit Johannes Damascenus, adoratur tamen in incarnato Dei Verbo, non propter seipsam sed propter unitum ei secundum hypostasim Dei Verbum. Nec adoramus carnem nudam, sed carnem Dei, scil. incarnatum Deum, quemadmodum lignum nudum non est tactui inaccessibile, igni autem connexum et carbo factum, non propter seipsum sed propter copulatum ignem, inaccessibile fit, et non ligni natura extitit inaccessibilis, sed carbo secundum ignitum lignum. Habet igitur creatura carnis assumptae propter unitum sibi secundum hypostasim Dei Verbum quod adorabilis est, quae gloriositas adorabilitatis incomparabiliter excedit omnem aliam gloriositatem creaturae. Cum igitur caro Christi extra universitatem creaturae omnino numeranda non sit, habet creaturae universitas in carne Christi adorabili gloriositatem super aestimationem maiorem quam habere posset Verbo Dei numquam incarnato. Quemadmodum lignum ignitum [fol. 176C] inaestimabiliter plus habet claritatis et calliditatis quam aliquo modo posset habere non ignitum, et sic tota materia ignibilis magis est clarificata in uno ligno ignito, licet alia ligna in se ipsis non igniantur, quam posset aliquo modo sine ignitione clarificari. Sic est universitas creaturae magis glorificata in carne assumpta a Verbo, ut ita dicam, ignita divinitate Verbi assumentis, licet aliae creaturae in se ipsis sic non igniantur, quam possit sine hac glorificari. Et cum hoc, ut ita dicam, ignitio carnis assumptae ad unitatem Verbi assumentis sit magis bonum quam malum possit esse malum, quantocumque posito malo cum hoc bono, melior est universitas quam aliquo modo possit esse sine hoc bono. Aut igitur fatendum est, Deum esse hominem etiam licet homo lapsus non esset, aut universitatem nunc super aestimationem esse meliorem quam fuisset, nisi homo lapsus esset.

9. Item cum Deus ut summe largus, et a quo summe relegata est invidia, creat omnes species creaturarum, quas possibile est esse, ut praebeat se participandum omni naturae possibili participare illo secundum receptibilitatem illius naturae, nec etiam naturam vermiculi aut alicuius modi muscarum vel reptilium relinquit non creatam, quomodo non multo fortius faciet esse unam personam Deum et hominem, hoc est, unum

John Damascene, loco cit. Even the illustration about the wood is from St. John.