Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation

by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 7

Christum, cum unus Christus, Deus et homo, sit incomparabiliter magis bonum quam universa nuda creatura? Non omitit naturam verniculi ne sit universitas imperfecta et minus decora, et omitteret Christum, universitatis decus maximum! Licet enim Christi persona semper fuit, quia Dei Verbum, quod est Christus, semper fuit apud Patrem unus Deus cum Patre, tamen secundum Johannem Damascenum et Gregorium Theologum et Cyrillum et Athanasium, neque quod ex Deo Verbum sine humanitate, neque utique qui ex muliere natus est homo, non unitus Deo Verbo, Christus Jesus nominatur; sed quando Verbum caro factum est, tunc eum Christum Jesum nominatum esse dicunt, et nequaquam prius. Nec est in Domino Jesu Christo communem speciem accipere. Unus utique Dominus Jesus Christus, nec communicans cum alio in specie, nec semper existens Christus Jesus. Quomodo omitteretur, ut numquam esset, licet homo non peccasset, cum nec omissa esset vel minima species reptilium?

10. Praeterea si non esset Christus unus, videlicet in persona, homo et Deus, non haberet Ecclesia caput, quod nunc habet, nec esset quod dicit Apostolus: Vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae etc.? [[Eph. 5:23]. Item: Caput viri Christus, et caput Christi Deus [I Cor. II:3]. Sed esset Ecclesia acephala et vir acephalus.

11. Praeterea si Deus homo passus per se iustificat hominem lapsum, et est haec praecise comproportionata causa huic effectui, si tollas hunc lapsum, et inde passum, remanebit, ut videtur, praecisa causa iustificans

Cf. John Damascene, De fide orthodoxa, lib. 3, cap. 3, in MG. 94, 989AB: "Nos vero Christum haudquaquam compositae naturae esse praedicamus, neque ex aliis aliud... Christum vero vocabulam personae esse dicimus, quod non omnimodo dicitur, sed duplicem naturam significat. Ipse siquidem se ipsum unxit, ungens quidem ut Deus corpus suum deitate sua; unctus autem ut homo; nam ipse est hoc et illud. Unctio vero humanitatis divinitas." — St. Gregory of Nazianzum, Oratio 30, n. 31, in MG. 38, 132B: "Christus [dicitur] propter divinitatem; ea enim humanitatis unctio est, non operatione, ut in aliis christis, sed totius ungentis praesentia sanctificans." — St. Cyril of Alexandria, Adversus Nestorium, lib. 2, cap. 2, in MG. 76, 69D: "At vero Christi nomen ac res, Verbo illi ex Patre existenti, ac nudo et seorsim et extra carnem considerato, nullo modo convenit. Quod si dicitur seipsum exinanisse, et in servi forma descendisse et factum fuisse nostri similem propter carnem, ipse quoque, quatenus unctus est, Christus vocabitur; non enim Verbum quod Deus erat secundum suam naturam est unctum, sed ipsius unctio potius in hominis natura fuit." — St. Cyril of Jerusalem, Catechesis 10, cap. 4, in MG. 33, 664BC: "Christus vocatur, non humanis linitus manibus, sed ab aeterno a Patre perunctus fuit in sacerdotium pro hominibus." — In St. Athanasius' genuine works there seems to be no express reference to this idea. There is a clear passage in the Pseudo Athanasius, Contra Apollinarem, II, 2, in MG. 26, 1133BC. — The explanation of Christ as given is found already in St. Justin, Apologia II, n. 6, in MG. 6, 453AB, and in St. Irenaeus, Adversus haereses, lib. 3, cap. 18, n. 3, in Harvey, vol. 2, p. 97, on which St. John Damascene seems to depend.