Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation
by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 8
hominem, Deus homo. Licet enim non peccasset homo, non posset per se iustus esse, sed semper egeret iustificante aliquo naturaliter iusto.
12. Sed forte dicet, quod Deus per se iustificat rationalem creaturam, hominem vero lapsum reducit ad iustitiam Deus homo passus, ut videlicet non solum quod dico passus sed homo passus correspondeat lapso, et Deus, homini, quasi nude Deus iustificat hominem, nude homo passus iustificat lapsum hominem, in quantum lapsum. [fol. 176D] Secundum hoc igitur haec persona Filius, videlicet Deus homo passus, nude homo passus ab iniustitia eruit et extrahit et nude Deus solum iustitia informat. Ad vere ergo causandam iustitiam in homine nil operatur Christus verus homo passus, quia unius semper unica est causa, et rationali creaturae iustae correspondet semper Deus iustificans. Igitur quod additur homo passus, ad iustificationem quidem nichil operatur, sed solum ad oppositum lapsui, hoc est, ad erectionem a lapsu et purgationem a sordibus, in quas incidit peccando. Iustitiae vero informationem efficit solum unus Deus.
13. Sed huic adversari videtur quod dicit Apostolus de Christo, quod factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio [i Cor. i:30]. Igitur secundum quod factus est, ipse redemit, sanctificat, iustitia et sapientia informat; non quia ipse secundum quod Deus sanctificationem, iustitiam et sapientiam infundat, sed non nisi per hominem assumptum secundum quem ipse est Mediator Dei et hominum. Huic quoque videtur consonare idem Apostolus ad Romanos dicens: Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam iusti constituuntur multi [Rom. 5:18—19]. Hic enim videtur Apostolus manifeste dicere quod forma iustitiae influit in nos per Christum hominem iustum, et Patri obedientem.
14. Huic etiam consonare videtur Dionysius in Hierarchia, libro primo, dicens, quod supercaelestes essentiae primae et supremae hierarchiae communione vel communitione Jesu dignae factae, non in imaginibus sacrefactis formative figurant deificam similitudinem, sed ut vere ipsae approximantes in prima participatione scientiae deificorum eius luminum, et quia Deo simile ipsis substantialiter donatum est, communicant huius ut possibile in praeoperatrice virtute deificis et humanis virtutibus. Alia tamen translatio habet pro humanis philanthropois, id est, misericordibus. Dicitur autem philanthropos, quasi amator hominis. Quapropter si iustitiae informatio uno modo semper
Cf. Pseudo Dionysius, De caelestia hierarchia, I, n. 3, in MG. 3, 122, 124.