The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 112
Unde Augustinus super Epistolam ad Galatas: Per fidem induendo Christum omnes filii, non natura, sicut unicus Filius qui Sapientia Dei est, neque praepotentia et singularitate susceptionis ad habendam naturaliter et agendam personam Sapientiae sicut ipse mediator unum cum ipsa suscipiente Sapientia.
6. Quaeritur quomodo Augustinus dicat susceptum hominem ad habendam naturaliter personam sapientiae Patris, cum alibi dicat quod in unitate personae assumptus homo ille gratiae est, non naturae. Solutio: Naturale duobus modis dicitur: et quod est de substantia rei et quod est originale i. e. ab origine creationis suae datum. Unde quia homo assumptus, ex quo fuit, persona divina fuit — non tamen per naturam sed per gratiam — quodammodo naturale est ei esse personam Dei. Sed hoc naturale non excludit gratiam.
Unde Augustinus in Enchiridion: In naturae humanae susceptione facta est quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis. Nam ex quo homo esse coepit, non aliud esse coepit quam Filius, et hic unicus, ut quemadmodum una est persona anima rationalis et caro, ita una persona Deus et homo.
7. Filius tribus modis dicitur: adoptione ut nos per fidem; susceptione ut mediator, scilicet homo assumptus; natura ut Verbum quod eadem substantia est cum Patre (non persona) et eadem persona cum mediatore (non substantia). Unde Augustinus in libro De Trinitate: Cum Filius sit Deus et homo, alia substantia homo , alia substantia Deus .
8. Quaeritur an substantia humana in Christo sit adoranda. Solutio: Dignitatis potestas non amittitur, dum humilitas adoratur, ut dicit Hilarius. Et Augustinus: Terra adoratur a Verbo Dei assumpta, quia nemo carnem eius manducat nisi prius eam adoret, non tamen propter se sed propter eum cui unitur.
add. fiunt M.
In Gal. iii, 27; PL 35, 2125.
quaero item M.
In Gal. iii, 27; PL 35, 2125.
Enchiridion, 35, 10; PL 40, 250. De Peccatorum meritis II, 24, 38; PL 44, 174. De Praedest. sanctorum, 15, 31; PL 44, 982. Summa sent. I, 18; PL 176, 760 (Ambrose). Sent. III, 6, 2; p. 575.
add. et BV.
originem V.
Enchiridion, 40, 12; PL 40, 252.
Enchiridion, 36, 11; PL 40, 250. Sent. III, 6, 6; p. 575.
hoc C.
add. ut C.
add. tamen M.
homo M. De Trinitate I, 10, 20; PL 42, 834. Sent. III, 7, 2; p. 584.
om. in Christo C.
De Trinitate II, 27; PL 10, 68B.
om. ABCV.
suam ABCV.
Enarr. in Ps. xcviii, 9; PL 37, 1264. Sent. III, 9, 1; p. 593. Robert of Melun, Quaest. de epp. Pauli; ed. Martin, p. 289; Creatura illa quoque adoranda est propter eum, cui unita est.
ipsam M.