The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 113
Dicit auctoritas quod Creator est creatus, praedestinans praedestinatus, infectus factus, quod secundum naturam intelligendum est. Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, ad Deum meum et Deum vestrum. Si Christus non est aliqua substantia creata, non habet Deum, quia tantum creaturae Deus est. Sed ipse dicit se habere Deum. Necessario ergo est aliquid quod habet Deum vel Creatorem.
9. Dicitur alibi quod tanta est unio hominis et Dei quod totum Deus, totum homo. Quid per hominem significatur cum dicitur totum est homo? Quid est quod sequitur: quod non in substantiis hominis? Si enim sic intelligatur: Deus est homo i. e. habet hominem, sic potest dici: anima est caro i. e. habet carnem. Augustinus dicit super Johannem quod aliud est Verbum Dei et aliud homo. Quid hic per "hominem" significatur? Si enim, ut quidam opinantur, hic per "hominem" anima et caro intelligitur et non aliquid compositum ex duobus, dicere deberet: Aliud est Verbum Dei, alia sunt homo, cum per "hominem" plura et non unum significetur.
10. Augustinus dicit alibi super Epistolam ad Colossenses: Homo excellentius assumptus personam gerit Sapientiae. Si igitur id quod est assumptum non est persona, ut volunt quidam, nec personam gerit Sapientiae. Quomodo ergo audet negare quis hominem assumptum personam esse? cum adeo aperte hic dicat auctoritas: "Qui descendit," i. e. Deus "et qui ascendit," i. e. homo. Dicit enim expositor quod deitas et humanitas sunt eadem persona.
Cf. Robert Pulleyn, Sent. III, 18; PL 186, 787A.
Ascendo ... totum homo: Walter I, 3; p. 206.
tota W.
add. est M.
add. est et M.
Robert of Melun, Summa II, 40; ed. Anders, p. 94 (Ambrosius). Sent. divinitatis IV, 1; ed. B. Geyer, Beiträge VII (1909), 70. Lombard, In Rom. i, 3; PL 121, 1307C: Tanta est enim utriusque naturae, ut totum dicatur Deus, totum homo. Sent. III, 6, 6; p. 581: Ita sane factum ... ut totum et Deus dicatur propter Deum et homo propter hominem. Cf. Hilary, De Trin. X, 52; PL 10, 384B: Totum ei Deus Verbum est, totus ei homo Christus est.
Robert of Melun, Summa II, 40; ed. Anders, p. 94. Cf. Idem, Quaestiones de epp. Pauli; ed. Martin, p. 13: Quod non in substantiis hominum, ut totum dicatur Deus, totum homo. Quaest. in Rom., qu. 3; PL 175, 432D: Quod in substantiis hominum non contingit. Sent. divinitatis IV, 5; ed. B. Geyer, p. 70.*
Si ... personam gerit substantiae: Walter I, 3; p. 206.
intelligitur M. Cf. Sent. III, 7, 2; p. 587.
In Joh. Tract. LXIX, 3; PL 35, 1817. Sent. III, 7, 2; p. 584.
aliud V.
De Agone christ., 20, 22; PL 40, 301. Lombard, In Col. i, 20; PL 192, 264B. Robert of Melun, Quaest. de epp. Pauli; ed. Martin, p. 263: Unde dicit beatus Augustinus quia homo ille excellentius assumptus est et personam Sapientiae Dei gerit.
ergo C.
substantiae C.
audent M.
om. M.
hoc C. Item dicit auctoritas ... cum illa commune: Walter I, 3 f.; pp. 206 f.
Eph. iv, 10.
Lombard, In Eph. iv, 10; PL 192, 200B.