The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 114
Unde Leo papa: Mirabilior nobis fit in Deo humilitas quam potentia. Et difficilius capitur a nobis majestatis divinae exinantio quam servilis formae summa provectio. Et post: Licet aliud sit Creator et aliud creatura, in unam tamen personam concurrit utriusque naturae proprietas. Omnia, quae Dei sunt et hominis, simul humanitas explevit et deitas.
II. Legitur quia Christus sicut est homousios Patri sic est homousios matri. Sed si Christus non est id quod est homo sed tantum id quod est Pater, nihil quod est substantiale matri est substantiale Filio, et e converso. Ergo non est ei consubstantialis, cum nullum habeat substantiale cum illa commune.
Sed dicent forsitan: Christus ideo homousios matri dicitur, quia ejusdem naturae est cum illa. Et ergo quaero quid per "naturam humanam" intelligant cum dicitur: Christus est ejusdem naturae cum matre. Dicunt "corpus et anima." Sed alia est anima Christi et alia anima Virginis. Unde si idem est natura humana quod anima et corpus, si non sunt ejusdem animae et carnis, nec ejusdem naturae. Vel si ejusdem sunt naturae nec tamen sunt ejusdem carnis et animae, aliud intelligitur per "naturam," aliud per "animam et carnem."
II. Notandum quod natura humana tripliciter accipitur, scilicet pro forma substantiali quae "humanitas" dicitur; et pro re existenti in tali proprietate, scilicet pro illo composito ex corpore et anima quod quandoque hoc nomine "humanitas" significatur; dicitur etiam quandoque humana natura corpus et anima.
Verum est ergo Christum assumpsisse corpus et animam et illud compositum et illam formam, scilicet humanitatem. Quod autem haec forma sit assumpta, non potest negari, cum non solum corpus et anima sint assumpta sed etiam omnes proprietates assumptae sint.
om. V.
Leo I, Sermo LXII, 1; PL 54, 350A. Robert of Melun, Summa II, 54; ed. Anders, p. 110.
plus V.
Leo I, ibid. Robert of Melun, ibid.
quod M.
homousion ABCVW.
John Cassian, De Incarnatione Christi VI, 13; PL 50, 171A. Achard of St. Victor, Sermo in Nat. Domini; ed. J. Chatillon, Mél. F. Cavallera (Toulouse, 1948), p. 326.
consubstantiale M. Cf. Comment. in Sent. III, 6, 6, cited by A. Landgraf (Studia Mediaevalia, p. 184): Et si nullum hominis substantiale habet, non est consubstantialis matri. John of Cornwall, Eulogium, 8; p. 273: Christus secundum quod homo est homousios i.e. consubstantialis matri. Ergo secundum quod homo habet aliquid substantiale commune cum matre. Quare secundum quod homo est aliquid.
diverso M. Cf. Robert of Melun, Summa II, 35; ed. Anders, p. 77.
om. A.
homousion ABCV.
matre M.
dicant M.
add. autem M.