The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 115
13. Ideo quaero ab his qui dicunt quod in Christo non est aliquid quod sit homo, quid sit subjectum humanitati, huic formae. Non enim deitas potest ei esse subjecta, nec caro nec anima. Quid ergo, si nihil est constitutum ex corpore et anima Christi quod sit Christus, in quo quasi in subjecto possit esse humanitas? Necessario igitur Christus est quoddam totum constans ex anima et corpore. Vel non habet hanc formam humanitatem. Confitemur itaque in Christo duarum substantiarum unionem, non mutationem vel versibilitatem vel permixtionem vel confusionem.
14. Dicit Hilarius in nono libro De Trinitate quia homini acquirebatur ut Deus esset. Quaero igitur quis sit iste homo cui acquiritur ut Deus sit. Non enim personae Verbi vel divinitati ejus, quae naturaliter Deus est, acquiritur ut Deus sit. Numquid animae vel carni? Non utique, sed homini constanti ex utroque.
Idem in octavo libro De Trinitate: Nescit plane vitam suam, nescit qui Christum Jesum ut verum Deum ita verum hominem ignorat. Si enim non est id quod est homo, non est homo. Et si non est homo, non est verus homo. Quanta ergo temeritas negare Christum aliquem hominem esse et tamen ipsum verum hominem praedicare.
15. Augustinus dicit super Domine refugium quod incoepit esse quod non erat, servata substantiarum proprietate. Quod erat creabile, mansit creabile; et quod increabile, increabile et quod mortale, mortale; et quod immortale, immortale; utrumque tamen una immortalis persona
Cf. Gilbert of Poitiers, Contra Eutychen; PL 64, 1382D: In eo namque nihil est quod sit homo.
Cf. Robert of Melun, Summa II, 27; ed. Anders, p. 59.
add. est B. quid V. add. est M.
Confitemur ... ut Deus erat: Walter I, 4; p. 207. om. V.
quod M. De Trin. IX, 38; PL 10, 310A.
quid V. om. Non enim ... sit AC.
Cf. John of Cornwall, Eulogium, 14; ed. Haring, p. 286: Hilarius: "Homini acquirebatur ut Deus esset." Numquid divinitati ejus? Numquid carni vel animae? Non utique, sed homini constanti ex utroque.
Idem ... fieret una persona: Walter I, 4 f.; p. 207.
ipsum M. De Trin. IX, 3; PL 10, 282B.
add. est CM. Ps. lxxxix, 1. add. Christus M.
Enarr. in Ps. lxxxix, 2, 3; PL 37, 1141. Lombard, In Ps. lxxxix, 1; PL 191, 835C: Per hoc quod homo factus est, nobis coepit esse quod non erat.
John of Cornwall, Eulogium, 7; p. 272: Incoepit esse quod non erat. Servata substantiarum proprietate, quod creabile mansit creabile, quod increabile increabile.
utrum V.
Robert of Melun, Summa II, 54; ed. Anders, p. 107: Item idem (Augustinus) super illud psalmi Domine refugium factus est nobis: Refugium, inquit, i. e. homo, quia nobis incoepit esse quod non erat, servata tamen substantiarum differentia. Nam quod erat creabile ... immortalis persona. Only the italicized part of the quotation is authentic.