The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 116
et vere immortalis. Unde Isidorus in libro De Summo Bono ait: Humanitas a Christo suscepta tertia persona est in Trinitate. Cui consonat illud quod Augustinus dicit in secundo libro De Trinitate: Forma suscepti hominis persona Filii est.
Quid apertius? Quomodo ergo audes dicere quod nihil, quod est assumptum, est persona Filii? Redi ad cor tuum et animadverte veritatem. Quis sit qui loquitur, attende. Recole quod periculum animae tuae incurris, si negaveris tam manifestam veritatem. Memorare etiam quia homo erat qui negavit Christum esse aliquid quod sit homo. Et ideo potuit decipi. Et utinam solus deceptus alios non decepisset!
16. Si nondum credis praedictis auctoritatibus, audi quid Augustinus dicat in eodem libro: Humanam illam formam ex Maria Virgine Trinitas operata est, sed Filii solius persona est. Idem in tertio decimo De Trinitate: Humana natura Deo Verbo copulata est ita ut cum ipso fieret una persona.
17. Nota quod in hujusmodi locis humanitas vel forma servi vel natura humana non significat corpus et animam vel illam proprietatem, quae proprie et secundum usum loquendi dicitur "humanitas," sed rem existentem in tali proprietate notat. Firmiter ergo tenendum quod nomine "humanitatis" quandoque id quod est homo, quandoque id quo est homo significatur. Noli ergo mirari quod humanitas dicta est persona, cum nomine "humanitatis" homo assumptus significatur in tali loco.
alia M.
Isidore, Sent. I, 3, 1; PL 83, 543A. Robert of Melun, Summa II, 54; ed. Anders, p. 110: Cui concordat Isidorus in libro De Summo bono dicens: Sola Trinitas sibi integre nota est et humanitas a Christo suscepta, quae est tertia in Trinitate persona. Cf. John of Cornwall, Eulogium, 7; ed. Haring, p. 273: Item Isidorus De Summo bono: Soli igitur Trinitas nota est et humanitati Christi, quae est tertia in Trinitate persona.
De Trin. II, 5, 9; PL 42, 850. John of Cornwall, Eulogium, 7 and 20; pp. 273 and 297. quod M. om. M. om. M.
add. enim. W.
De Trin. II, 10, 18; PL 42, 857. De Trin. XIII, 19, 24; PL 42, 1031: Sic Deo conjungi potuit humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona.
Cf. Sent. III, 2, 1; p. 554: Errant igitur qui nomine "humanitatis" non substantiam sed proprietatem quandam, a quo "homo" nominatur, significari contendunt, ubicumque Christi humanitas memoratur. Robert of Melun, Summa II, 27; ed. Anders, p. 58: Sunt et alii, qui per "naturam humanam" nec hominem nec animam et corpus intelligi volunt sed solam proprietatem, ex cujus participatione aliquid est homo, quam "humanitatem" vocant, quae ex diversis proprietatibus, corporis scilicet et animae, consistit. This criticism is aimed at the school of Gilbert de la Porrée.
quod V. An explanation of this distinction is given in N. M. Haring, 'The Case of Gilbert de la Porrée,' Mediaeval Studies XIII (1951), 7.
om. quandoque id quo est homo M.