The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 117

18. Hilarius in octavo libro De Trinitate sic ait: Deo est proprium fuisse aliud quam manebat nec tamen non esse quod manserat. Hilarius dicit quia Deus est aliud quam fuit, manens quod fuit. Et quia nulli creaturae hoc convenire, ut maneat simul quod est et aliud fiat, dicit hoc proprium Deo esse aliud esse quam fuit et manere quod fuit. Dic ergo, quomodo praesumis dicere quod Christus non est aliquid quod non fuerit ab aeterno?

Ecce plures auctoritates habemus quod Christus factus est aliquid quod non fuit. Quaeso ut saltem unam auctoritatem ostendas quae dicat quod Deus non est aliquid in eo quod est homo vel quod non factus sit aliquid quando factus est homo.

19. Nunc ponendae sunt objectiones quorundam contra nos: Si Deus essentialiter est homo vel homo est Deus, tunc, si Deus assumpsisset hominem in sexu muliebri, et mulier esset Deus et Deus mulier. Sed potuit Deus in tali sexu assumpsisse hominem. Ergo potuit Deus esse mulier. Solutio: Augustinus dicit: Qui essentialiter natus est de Patre, est essentialiter ille qui conceptus et natus est de Virgine. Ideo fateor quod Deus semper potuit, potest et poterit in utroque sexu assumpsisse hominem.

Utinam te videres, ubi te video, qui haec obicis. Cum igitur uterque sexus erat redimendus, decens fuit ut sexus honorabilior assumeretur et de femina, ut sic uterque sexus ad redemptionem pertinere ostenderetur. Unde Augustinus De Symbolo fidei: Illa dispensatio utrumque sexum honorari et ad curam (Dei) pertinere monstravit, non solum quem suscepit sed per quem suscepit virum gerendo, de femina nascendo.

Hilarius ... manens quod fuit: Walter I, 6; p. 208.

De Trin. IX, 4; PL 10, 284A. Robert of Melun, Summa II, 54; ed. Anders, p. 109: Deo itaque proprium fuit aliud esse quam manebat nec tamen non esse quod manserat.

quod M. om. M. om. Et quia nulli ... fuit V.

Dic ... factus est homo: Walter I, 6; p. 208.

om. V. om. V. dica V.

Sent. III, 6, 4; p. 579: Nam si essentialiter, inquiunt illi, Deus esse homo vel homo esse Deus intelligeretur, tunc si Deus hominem assumsisset in sexu muliebri, et mulier essentialiter Deus esset et e converso. At potuit Deus assumsisse hominem in sexu muliebri. Potuit igitur mulier esse Deus et e converso. Cf. Robert of Melun, Summa II, 27; ed. Anders, p. 61: Addunt praeterea (quod nec audiendum est) quia, si Filius Dei humana substantia facta est, potuit Filius Dei filia hominis fieri, quia sicut hominem in virili sexu assumsit sic et in muliebri potuit assumsisse.

add. esset V. Augustinus ... de Virgine: Walter I, 6; p. 208.

Fulgentius, De Fide ad Petrum, 13, 56; PL 40, 771. Cf. John of Cornwall, Eulogium, 9; ed. Haring, p. 276.

om. M. Sent. III, 12, 3; p. 603: Augustine.

Item Augustinus: Illa ... nascendo: Walter I, 6; p. 208.

qui V. quam M.

De Fide et symbolo, 9; PL 40, 186. The word Dei is missing in the text.