The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 118
20. Quaero ab his qui dicunt nihil esse compositum ex anima et carne Christi, quomodo sexus sit assumptus. Non enim in carne vel anima est aliquis sexus. Sed in solo toto ex duabus partibus constituto decuit quaternarium divinum compleri. Fecit enim Deus primum hominem sine complexione sexuum. Feminam vero produxit de viro. Ex maritali vero admixtione formavit utrumque. Restabat quartum, ut quasi vicem femina redderet viro. Quod completum est, dum contra rationem et supra naturam peperit Virgo.
21. Obicitur: Si Deus potuit assumere mulierem, ergo mulier potuit esse Deus. Solutio: Non sequitur, sicut. Deus potest de homine facere lapidem, ergo homo potest fieri lapis. Deus enim potest impossibilia. Nec tamen impossibilia sunt possibilia.
Item obicitur: Si illa substantia, quae Verbo unita est, coepit esse Deus et e contrario Deus coepit esse illa, quaedam substantia est Deus, quae non semper fuit Deus; et quaedam substantia est Deus, quae non est divina substantia; et Deus est aliquid quod non semper fuit. Adduntque: Si homo assumptus est persona, ergo vel tertia in Trinitate vel alia. Sed non alia. Ergo tertia in Trinitate. Et sic Deus.
22. Solutio: In hoc ipso se probant non esse catholicos, cum id quod tot auctoritatibus probatur habent pro inconvenienti. Nonne Isidorus dicit quod humanitas a Christo suscepta est tertia persona in Trinitate. Et Hilarius asserit quod proprium est Deo fuisse aliud quam manebat nec tamen non esse quod manserat. Et Augustinus: Creator temporum inventus est in tempore etiam ipse factus. Et alibi: Homo recens sed non Deus recens.
Cf. Sent. divinitatis IV, 5; ed. B. Geyer, p. 68*: Nihil Christi Deus est et nihil Christi est homo. Achard of St. Victor, Sermo de resurr.; ed. J. Chatillon, Mél. F. Cavallera (Toulouse, 1948), p. 332: Non enim audiendi sunt qui dicunt nihil esse compositum ex corpore et anima.
materiali V. pepererit AB: add. Christum V.
Cf. Sent. III, 6, 4; p. 579. add. non sequitur M.
John of Cornwall, Eulogium, 2; ed. Haring, p. 263: Deus enim multa potest facere quae fieri non possunt, quia impossibilia sunt.
Sent. III, 7, 1; p. 583.
Sent. III, 10, 1; p. 594. Cf. Robert of Melun, Summa II, 27; ed. Anders, p. 61: Inferunt etiam quidam: si humana substantia tertia est in Trinitate persona, ergo est divina substantia. Quaest. in ep. ad Rom., qu. 14; PL 175, 435B: Si secundum quod est homo est persona, ergo tertia in Trinitate vel alia. Sed non est alia, ergo tertia in Trinitate. Et sic secundum quod est homo est Deus.
Sent. III, 10, 1; p. 594. om. M. om. a Christo suscepta M.
Sent. I, 3, 1; PL 83, 543A. De Trin. IX, 4; PL 10, 284A.
Augustinus... unionis sive susceptionis: Walter I, 7; p. 208.
add. est V. Sermo ccclxxi, 1, 1; PL 39, 1659: Ille Creator temporum natus in Tempore est.
Cf. Enarr, in Ps. lxxx, 13; PL 39, 1039. Lombard, In Rom. i, 4; PL 191, 1313A. In Ps. lxxx, 8; PL 191, 772.