The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 119

Hoc est inconveniens quod nos adoramus. Haec est abusio per quam redempti sumus. Scio ubi tenentur oculi tui qui habes pro inconvenienti quod Deus sit aliquid quod non semper fuit, quia non capis modum illum quo aliquid dicitur esse aliud propter ineffabilem unionem. In hoc enim quod Deus homini secundum plenitudinem se infudit et omnia sua illi attulit et omnia quae hominis erant in se suscepit, vere dicitur et est Deus homo et homo Deus.

Homo est Deus non per naturam sed per gratiam, non adoptionis sed per gratiam unionis sive susceptionis. Deus est homo per dignationem. Cum ergo Deum hominem vel hominem Deum praedicamus, non naturae in naturam versibilitatem significamus sed naturae utriusque mutuam omnimodam participationem .

23. Notandum esse quosdam quibus non videtur esse argumentum: Illa substantia Deo unita est Deus, ergo quaedam substantia quae non semper fuit, ut in hoc simili apparet: Candela lucet; ergo quaedam substantia quae non est ignis lucet, cum ignis ex se, candela ex igne luceat. Et alia similitudo: Hic homo factus est ad imaginem Dei; ergo quaedam substantia quae non est anima vel angelus. Non sequitur. Sic Verbum per se Deus est sicut ignis lucet. Homo vero Deus ex Verbo sicut candela lucet ex igne. Et homo est imago ex anima. Nullo tamen modo negandum substantiam unitam Verbo Dei esse Filium Dei. Sed, ut jam dictum est, homo per gratiam Deus est, Verbum est per naturam Deus.

24. Si nondum credis, audi adhuc verba Veritatis. Super Lucam ubi scriptum est Hic erit magnus legitur quia potentiam quam

add. illud W.

Cf. Sent. III, 10, 1; p. 594: Propter haec inconvenientia et alia... Lombard, In Rom. i, 4; PL 191, 1312B: ... dicit Augustinus: Qui suscepit et quod suscepit una est in Trinitate persona. Haec enim auctoritas innuere videtur quod natura humana cum Verbo sit una persona in Trinitate. Quod si est, ergo natura humana cum Verbo est Deus. Quod quia absurdum videtur et alia plurima quae sequuntur inconvenientia...

add. illa W.

om. V.

plenitudine V.

anima V: anima del. B.

om. homo est Deus V.

Cf. Gennadius, Lib. eccl. dogmatum, 2; ed. C. H. Turner, Journal of Theol. Studies VII (1905/6), 89. Sent. III, 7, 3; p. 589.

mutua omnimoda participatione V.

unde V. Cf. Sent. III, 7, 1; p. 583: Si illa substantia coepit esse Deus et Deus illa, quaedam igitur substantia est Deus quae non semper fuit Deus.

est M.

animal M.

Si... in terra: Walter I, 7; p. 208 f.

non V.

ut V.

add. et Filius Altissimi vocabitur W. Luke i, 32.

quod M.