The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 120

Dei Filius naturaliter habet, homo accepturus erat ex tempore, ut una sit persona Deus et homo.

Quaero quid per "hominem" significatur et cum dicitur homo accepturus etc. Vel substantia divina vel humana. Sed naturae divinae nihil datum est ex tempore; ergo humanae. Et sic substantia humana habet potentiam quam Filius Dei habet per naturam. Ergo homo habet omnipotentiam et sic est omnipotens et sic Deus. Quod ipse profitetur dicens Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Cui data est omnis potestas? Audi expositorem super eundem locum: Hoc non de coaeterna Patri divinitate sed de assumpta humanitate.

25. Quicquid dicas de Christo, ego melius credo Christo de se quam tibi. Nonne contradicis Christo, dum negas quod ille affirmat? Vide ergo quia tua expositio contraria est Christo et orthodoxis Patribus. Tu dicis quia homo assumptus non habet omnipotentiam. Et ipse dicit Data est mihi omnis potestas. Unde Apostolus: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Tu ipse dijudica. Quid est illud in quo habitat omnis plenitudo divinitatis Numquid Verbum Dei? Cur ergo addit corporaliter?

Hilarius in octavo dicit: Vera fides est neque Deum ignorare, quod homo sit, neque carnem ignorare quod Verbum sit. Recole quod nomine „carnis” significetur. Audi Augustinum: Verbum caro factum est i. e. homo. Pars ponitur pro toto. Cui consonat illud in Johanne: Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.

26. In hujusmodi, quae Deo convenire non possunt, solent sic exponere: Hoc accepit persona secundum naturam humanam. Intelligis quae dicis? Si persona non est aliquid secundum humanitatem, ut tu asseris, quomodo persona accepit aliquid secundum eam? Item

om. C.

Sent. III, 14, 2; p. 610. Bede, Hom. I, 1; PL 94, 11D: quia potentiam divinae majestatis quam Dei Filius aeternaliter habuit, hanc idem homo natus ex tempore acceperit, ut una in duabus naturis persona esset...

significetur V. an M. an M. om. V. om. C.

Matth. xxviii, 19. Cf. Quaest. in Rom., qu. 19; PL 175, 436B.

Audi.... filius hominis est: Walter I, 7 f.; p. 209.

expositionem V.

Glossa ord. in Matth. xxviii, 19; PL 114, 178C. Bede, Hom. II, 3; PL 94, 145D.

si W. quod VW. quod V. om. in quo V.

inhabitat MV. Col. ii, 9. inhabitat M.

corporaliter W. Cf. Achard of St. Victor, Sermo de Nat. Domini; ed. J. Chatillon, pp. 328 f.

De Trin. IX, 3; PL 10, 283A.

John v, 27. personam V. accipit C. om. C.