The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 121
dicitur tibi: Si natura humana hoc non accepit, ergo nec persona secundum eam. Sicut: Corpus tuum non est album, ergo nec tu es albus secundum corpus. Vel: Si anima non est rationalis, nec tu es rationalis secundum eam. Concedendum quidem est quod persona accepit potentiam, quam habet naturaliter, secundum humanitatem. Et ipse homo accepit eam et sic in ipso ipsa persona.
27. Et quod sic sit intelligendum, declarent aliae auctoritates. Ut Hilarius dicit: Non est ignorandum carnem esse Verbum. Et: Humanitati data est omnis potestas in caelo et in terra. Assignent, si possunt, quid sit illud cui data est omnis potestas judicandi, quod vocatur Filius Altissimi, quod temporali relatione refertur ad matrem. Non enim aeterna filiatione Filius matris. Quomodo Filius matris, si nihil habet esse ex matre? Numquid dicendus est aliquis ducere originem ex ove, quia ejus vestis inde est? Si ergo Christus non est aliquid ex Virgine, sed ejus vestis inde est, quomodo est Filius Virginis? Sicut ergo Verbum lucet per se, homo assumptus ex Verbo, sic Verbum per se persona est. Homo vero personantiam, ut sic loquar, habet ex Verbo.
28. Sed dicet aliquis: Nonne homo assumptus persona esset, si non esset unitus Verbo? Solutio: Esset quidem persona et haberet suam personantiam ex sua rationalitate. Nunc vero, ex quo totus splendor divinitatis se infudit lucernae humanitatis, minus lumen cedit majori, i. e. homo assumptus trahit suam personantiam ex Verbo et dicitur et est persona una cum illo ex eadem personantia quam habuit Verbum ab aeterno.
Unaquaeque creatura rationalis ex hoc dicitur persona quod habet excellentius. Quia ergo splendor divinitatis incomparabiliter excellentior est lucerna humanitatis, merito ex eo homo est persona. Unde scriptum est: Natura naturam non consumit sed persona personam, quia nomen juris est.
204 om. V. 205 accipit C. 206 unde M.
207 Hilarius ... refertur ad matrem: Walter I, 9; p. 209.
208 Cf. De Trin. IX, 3; PL 10, 283A.
209 Cf. Quaest. in Rom., qu. 19; PL 175, 436B. See also Achard of St. Victor, Sermo de Nat. Domini; ed. J. Chatillon, p. 328.
210 om. V. 211 Si ... habet ex Verbo: Walter I, 9; p. 209.
212 lucis C: luce V: luceret W: lucis est M.
213 add. et M.
214 Sed minus ... ab aeterno: Walter I, 9; p. 209.
215 Unde ... in naturam assumptus: Walter I, 9; p. 209.
216 Faustus of Riez, De Spir. sancto II., 4; CSEL 21, 139. Council of Frankfort (794), Epist. episc. Franciae; MGH Conc. II, 1, 150. It is attributed to the Council of Nicea by William of Auxerre (Summa aurea III, tr. 1, c. 1, qu. 8) and to Innocent III by St. Thomas, Summa theol. III, 4, 2. Praepositinus simply states: Dicit concilium "persona personam consumit etc." A. Landgraf, Dogmengesch. der Frühscholastik II, 1 (Regensburg, 1953), pp. 94 ff.,