The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 122

29. Haec diligenter intuere, lector, et intelliges quare homo dicatur in personam, non in naturam, assumptus et quare Verbum dicatur assumpsisse naturam, non personam. Ideo enim homo assumptus est in personam divinam, quia factus est particeps divini luminis, ut per ipsum ab omnibus discerneretur sicut Verbum; non in naturam, licet persona divina sit divina natura, quia hoc esset mutari et converti in eam.

Verbum vero ideo naturam hominis, non personam assumpsit, licet id quod est assumptum sit persona, quia non trahit personalitatem vel personantiam ex eo quod est assumptum, habens multo digniorem personantiam ex natura divinitatis. Sicut lampas in nocte dicitur "lumen ecclesiae," die vero (solis majore splendore superveniente) jam lampas non dicitur "lumen ecclesiae" sed potius lumen solis, sic homo persona quidem esset ex sua rationalitate, si non esset assumptus. Nunc, ut jam dictum est, ex eo quod in ea dignius est, i. e. lumine divino est persona.

30. Qui non videt hoc, quaerat a Domino intellectum. Hujus rei in creaturis expressam non invenio similitudinem. Nihil enim manens quod est potest aliud fieri. Quod soli Deo est proprium, ut dicit Hilarius . Qualiter tamen splendor Verbi se infundat homini, ut eum illuminet, licet a Verbo non recedat, potest qualicumque similitudine ostendi. Splendor siquidem ignis vel calor candelae vel carboni accedit nec ab igne recedit sed simul in igne et in candela est: sed in igne per naturam, in candela ex accidenti.

Major tamen est unio inter Deum et hominem. Unde Verbum confert homini, ut sit cum illo non una substantia sed una persona. Inde est quod aliud Deus, aliud homo, sed non alius Deus, alius homo, sed unus et idem Deus et homo, sicut multae auctoritates manifeste ostendunt. Veluti corpus et anima unus homo et una persona sunt, licet aliud sit corpus et aliud animus. Christus itaque gemina est substantia, scilicet divina et humana, tamen nonnisi una persona, quia utraque substantia una persona.

seems to believe that the auctoritas is St. Hilary of Poitiers, a belief erroneously held by Peter Cantor: Sicut legitur Hilarius dixisse quod absorta fuit persona a divina (Ibid., p. 106).

intelliguntur M.

om. non in naturam . . . personam V.

intellige C.

om. C.

Sent. III, 5, 1; p. 567. De Fide ad Petrum, 17, 60; PL 40, 772.

in die M.

in lumine M. Deo M.

De Trin. IX, 4; PL 10, 284A.

Quaest. in Rom., qu. 6; PL 175, 433B: Major est unio inter Deum et hominem quam inter carnem et animam.

add. est M.

Cf. Sent. III, 7, 2; p. 584.

anima M.