The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 123
31. Cum igitur Christus sit substantia humana, numquid est concedendum quod sit creatura, cum omnis homo sit creatura? Solutio: Non est simpliciter concedendum quod Christus sit creatura, nisi addatur "secundum hominem."
32. Nonne concedimus simpliciter quod Christus est homo? Quare ergo non similiter concedimus quod sit creatura? Solutio: Ideo sine determinatione usus sanctae ecclesiae non consuevit concedere simpliciter Christum esse creaturam, ne secundum utramque naturam hoc intelligatur, ne videatur consentire perfidiae Arianae quae dicebat Christum tantum esse creaturam, cum fides catholica dicat eum esse et Creatorem secundum divinam naturam et creaturam secundum humanam substantiam.
Tene ergo firmiter Verbum assumens naturaliter esse Deum, assumptam vero substantiam naturaliter esse creaturam et propter ineffabilem unionem et mirificae susceptionis sacramentum, ut Verbum sit homo Deus, inconfusa et inconversa utraque perseverante substantia. Unde Hilarius in quinto libro De Trinitate: Ex virtute potentis naturae est, cum in eo, quod esset, maneret; tamen quod non erat, esse posset.
33. Moneo ut his, quae in scripturis sanctis leguntur, fidei assensum adhibeas. Nec tibi mirum videatur, si nondum omnia ad plenum intelligas. Recole quia fides non habet meritum, cui ratio humana praebet experimentum.
Solet ignorantia naturalium amplius angere quosdam quam ignorantia credendorum: ut imago in speculo quid sit vel quomodo habeat esse; quomodo idem fons sit modo haec aqua modo illa; quomodo diversae voces sint idem nomen. Amice, si haec levia et quasi puerilia non capis, qua fronte ineffabile Incarnationis sacramentum attemptare praesumis? Noli ergo sic argumentari circa Christum: "Si Christus est quaedam substantia simplex vel increata, ergo non est quaedam composita vel creata," cum sit utrumque, licet non secundum idem. Cur non sic argumentaris: "In diebus carnis suae fuit mortalis, ergo tunc
Christo B (AV?).
om. cum omnis homo sit creatura V.
Quaest. in Rom., qu. 12; PL 175, 434D: Non concedendum sine determinatione tali "secundum carnem". John of Cornwall, Eulogium, 21; p. 299.
intelligat et V.
non V.
Quaest. in Rom., qu. 12; PL 175, 434D: Ne videamur consentire haereticis dicentibus Christum esse factum secundum utramque naturam. Cf. Sent. III, 11, 2; p. 598: Arii haec fuisse perfidia legitur, ut Christum creaturam fateretur.
ante C (A?).
om. C.
De Trin. V, 18; PL 10, 140B. Robert of Melun, Summa II, 54; ed. Anders, p. 110.
quod M.
Gregory I, Hom. in Ev. II, 26, 1; PL 76, 1197C.
aut M.
om. V.
om. V.
om. V.