The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 124

non fuit immortalis;" vel sic: "Tunc fuit passibilis, ergo tunc non fuit impassibilis?"

34. Dicet aliquis mihi: "Arianum te video, quia dicis Christum esse creaturam." Diligentius ergo intueamur an verum sit. Arius dicebat Christum esse puram creaturam, non a Patre consubstantialiter genitum sed tantum creaturam ideoque Patre minorem et posteriorem, affirmans quidem Christum esse Deum, non quidem per naturam sed tantum per adoptionem.

Nunc quaero an Hieronymus idem senserit quod Arius, cum dicat: Audacter proclamamus Christum esse creaturam: et Hilarius qui dicit quia est quod non fuit; aut Apostolus qui ait: Qui fidelis est illi qui fecit illum; et alibi dicit: Qui factus ex semine David secundum carnem; et Augustinus qui asserit divinam substantiam immutabilem et creaturam mutabilem secundum quam Christus omnia pertulit, quae Scriptura de eo recolit. Etsi ergo haereticus et catholicus eadem verba habeant in ore, non est consequens, ut idem sensus sit in corde utriusque. Veluti non sequitur: Si aliqua participiant eodem nomine, ideo re nominis ut Deus et idolum, non tamen eadem deitate participant.

Quod ergo scriptum est: Qui dixerit Christum esse creaturam, anathema sit, intelligendum est puram, ut Arius intelligebat vel dicebat. Secundum eandem rationem intelligendum est quod dicit Ambrosius Christum non esse vanitati subjectum et ideo creaturis non esse connumerandum, quia creatura omnis vanitati subjecta est. Numquid quia Christus est homo et omnis homo mendax, ergo Christus mendax? Multa dicuntur generaliter de homine, non tamen de homine Christo, quia non est purus homo sed Deus et homo.

35. Augustinus dicit: Non est creatura per quem facta est omnis creatura. Ecce negat Christum esse creaturam, quod contrarium

om. V.

om. V.

Jerome, In Gal. I, 2, 10; PL 26, 501D: Nos libere proclamamus non esse periculum eum (Christum) dicere creaturam.

quid M.

De Trin. IX, 4; PL 10, 284A.

ei M. Heb. iii, 2.

Rom. i, 3.

Cf. Enarr. (II) in Ps. xxix, 3; PL 36, 218.

tametsi M. habent M. add. quod M.

add. etiam M. add. non V. add. nomine Dei M.

deitatem A. Cf. Eulogium, 5; ed. Haring, p. 270.

Pseudo-Augustine, Sermo CCXXXIII, 2; PL 39, 2176.

numerandum M. om. ABC.

Sent. III, 11, 1; p. 598. Ambrose, De Fide ad Grat. I, 18, 86; PL 16,

Ps. cxv, 11.

Bede, Hom. I, 7; PL 94, 40A. Abelard, Sic et Non, 67; PL 178, 1437A (Beda). John of Cornwall, Eulogium, 18; p. 290 (Augustinus).