The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 125
videtur praedictis. Solutio: Non est creatura per quem etc., i.e. id in Christo, per quod facta est omnis creatura, non est creatura sed creatrix essentia. Agit enim de persona secundum divinam naturam.
36. Item dicit Hilarius: Non est aliud Filius hominis et aliud Filius Dei. Et nos dicimus et credimus quia aliud Filius est hominis et aliud Filius Dei. Quid ergo? Contrarii sumus Hilario? Solutio: Frequentius quidem his terminationibus significatio est substantiae. Interdum tamen in neutrali, licet raro, significatur persona. Sensus est ergo: Non est aliud Filius hominis et aliud Filius Dei i.e. non est alius Filius hominis et alius Filius Dei sed unus et idem.
Unde Augustinus de tribus personis loquens ait: Et haec tria unum. Et alibi dicit quod mediator ipse unum sit cum ipsa suscipiente Sapientia. Quibus verbis substantiarum differentia non confunditur sed unio personalis praedicatur. Hilarius tamen non ait: Non est aliud Verbum, aliud homo. Sed hoc neutrum est aliud quam Christus. Et Augustinus dicit quia homo ille non est factus aliud quam Dei Filius, i.e. non est factus aliquid quod non sit Dei Filius. Quicquid enim est persona divinae essentiae, non est aliud quam ipsa persona, licet aliud sit quam natura divina.
37. Unde Hieronymus: Verbum Deus est, non caro assumpta. Quibus verbis non naturae ad personam sed naturae ad naturam ostenditur differentia. Si autem per "carnem" pars, non totum intelligitur, constat quia Verbum non est caro. Si autem per "carnem" totus homo significatur, tamen, ut ait Ambrosius, aliud est quod est assumptum et aliud est quod assumpsit. Alioquin Christus si non est aliquid secundum quod est homo, ipse non est aliquid secundum quod est matri homousios vel secundum idem est homousios Patri et matri.
quem V.
alius C.
De Trin. IX, 40; PL 10, 313A. Both Lombard (Sent. III, 7, 2; p. 585) and John of Cornwall (Eulogium, 12; p. 281) read aliud.
quod M. alius MV. alius MV. aliud V. aliud V.
De Trin. X, 11, 18; PL 42, 983; Haec enim igitur tria eo sunt unum, quo una vita, una mens, una essentia. De Anima II, 3, 5; PL 44, 497; Haec tria unum sunt... et simul omnia unus Deus.
In Gal. iii, 27; PL 35, 2125.
om. M.
Enchiridion, 36, 11; PL 40, 250; Non aliud coepit esse homo quam Dei Filius. Sent. III, 6, 2; p. 575. John of Cornwall, Eulogium, 12; p. 281.
a CV.
Pseudo-Jerome, Sermo de Assumptione, 12; PL 30, 139B. The addition assumpta occurs in the Summa sent. I, 15 (PL 176, 72A) and in Lombard's Sent. III, 7, 2; p. 586. Walter of Mortagne, Ep. ad univ. fideles; ed. L. D'Achéry, Spicil. III (Paris, 1723), p. 521, wrote: Deus est Verbum, non caro quam assumpsit. Cf. Sent. divinitatis IV, 8; ed. B. Geyer, p. 91.*
quod M. (si autem) sed M. add. intelligatur vel V.
De Incarn., 6, 61; PL 16, 833B. Sent. III, 7, 2; p. 586.
homousion ABCV. homousion ABCV.