The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 126

Hilarius alibi seipsum exponit dicens: Naturam Dei in virtute resurrectionis intellige, dispensationem hominis in morte cognosce et, cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Jesum eum memento esse qui utrumque est. Non dixisset utrumque de una natura, neque unus de duabus personis. Utrumque non admittit naturarum singularitatem, unus excludit personarum pluralitatem.

38. Dicunt quidam quod sicut non est alius Filius Dei et alius Filius hominis sic non est aliud Filius Dei et aliud Filius hominis. Sed si hoc est, ergo sicut est indifferens persona sic indifferens est natura.

39. Dicunt quidam quod, quando Verbum caro factum est, factum est quoddam totum compositum ex Creatore et creatura, scilicet divinitate et carne et anima. Illud compositum est creatura quia non semper fuit. Et illius compositi pars est divinitas. Ergo Creator est pars cujusdam creaturae. Sed quid absurdius, immo quid falsius?

Item, omne totum majus est qualibet sua parte. Ergo si divinitas est pars alicujus, oportet quod aliquid sit majus ipsa divinitate. Vel si ipsa est major omni re, ergo major est eo cujus est pars. Et sic ipsa legem et jus totalitatis suo toti adimit vel totum suum illam circumscribit. Item, si divinitas est pars integralis, ubicumque ipsa est, et suum totum. Sed ipsa est ubique. Ergo et suum totum ubique est. Item, nulla pars integralis praedicatur de suo toto.

40. Ergo si Christus esset quoddam totum, cujus pars esset Deus vel deitas, nullo modo esset Christus Deus, cum nullum totum sit sua pars. Multo ergo melius sacra scriptura dixit personalem unionem esse inter Deum et hominem vel inter assumptum et assumens Verbum quam integralem constitutionem vel compositionem.

41. Sciendum est plura genera esse compositionis. Aliter enim domus componitur ex suis partibus, aliter panis ex aqua et farina, aliter statua ex materia et forma, aliter species ex genere et differentia, aliter homo ex carne et anima. Dicuntur etiam quandoque unita "composita"

om. C. De Trin. IX, 11; PL 10, 290C.

Cf. Sent. III, 7, 2; p. 584.

om. V. sicut V.

Cf. Quaest. in ep. ad Rom., qu. 7; PL 175, 434A: Hi concedunt plane quod Christus est duae res, quarum una est simplex et altera composita, una aeterna et altera temporalis; et quod Christus est compositum quoddam secundum humanitatem et quiddam simplex sit secundum divinitatem.

om. C. quod C. om. M.

om. C. Cf. Comm. in Sent. III, 6, 3, cited by A. Landgraf (Studia Mediaevalia, p. 183): Sed illud compositum creatura est, quia non semper fuit. Ergo Creator est pars quaedam creaturae, quod nefas est dicere. Rursus omne totum majus est qualibet sua parte. Ergo si divinitas pars est alicujus, oportet..

Cf. Comm. in Sent. III, 7, cited by Landgraf (Coll. Franc. XXIII [1953], 13): Componi quippe pluribus modis accipitur. Aliter enim componitur