The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 127
ut cum legitur quod hypostasis est composita ex duabus naturis. Quod sic est intelligendum: Duae naturae sunt unitate in una persona sine versibilitate et confusione. Sicut ergo ignis carboni infunditur, non tamen partialiter ei sociatur, ut ex igne et ex carbone aliquod totum perficatur quod non sit ignis vel carbo, sic Verbum homini unitur, non tamen aliquod totum inde efficitur quod non sit homo vel Verbum.
42. Quaero a te, qui negas aliquid quod est assumptum esse Filium Dei, quid dicas esse semen Abrahae. Illud ad cujus adventum praedicat Apostolus legis statum dicens quia lex disposita est in manu mediatoris, donec veniret semen cui promissum est? Numquid semen Abrahae dices quod non est ex Abraham? Deus Pater nonnisi id quod ipse est genuit, i. e. Deus Deum. Quid ergo genuit Abraham homo, nisi id quod est homo, suae naturae prolem? Quod semen venturum erat, quando promissio facta est Abrahae. Hoc ergo semen quid est, si id quod est assumptum homo non est? Numquid homo non-hominem genuit?
43. Quaero an Christus sit aliquid quod mediante Virgine sit de Abraham, i. e. homo de homine, creatura. Mediator Dei et hominum est Christus Jesus. Medium non est aliquid nisi inter extrema. Quaero igitur quid sit hic medium, quae sint extrema. Habes unum de extremis, ubi legitur Unus est Deus; aliud ubi ait et hominum. Quaero quid sit medium. Audi Apostolum: Homo Christus Jesus. Non ait "Verbum," quia non est mediator in eo quod est Deus sed unum de extremis. Si ergo quod est assumptum non est Christus, nec est mediator.
Quid ergo? Dic quae sint illa tria, quorum duo sunt extrema et tertium mediator? Deus enim et homines reconciliati sunt duo extrema. Mediator autem quid erit? Audi saltem quid super hoc dicat Apostolus:
domus ex suis partibus, aliter statua ex auro et argento, aliter panis ex aqua et farina, aliter homo ex corpore et anima. Hic igitur hypostasis dicitur ex duabus naturis composita, non quod ex ipsis constet tamquam ex partibus. Sed quia duae naturae in una (persona) unitae sunt sine confusione vel versibilitate sui, dicunt isti hominem Christum compositum quoddam esse cujus pars est divinitas.
301 quia CV.
302 John Damascene, De Fide orthodoxa III, 4; PG 94, 99A. Sent. III, 6,
3; p. 577.
303 om. V.
304 illudne M.
305 quod M.
306 Gal. iii, 19.
307 mo. V.
308 om. quid est si id V.
309 add. est M.
310 I Tim. ii, 5.
311 aliquod M.
312 hoc M.
313 add. et M.
314 om. unus est Deus aliud M: add. mediator Dei alterum M.
315 scilicet V.
316 Cf. Quaest. in I Tim. ii, 5; PL 175, 597A.
317 non C.
318 sunt V.