The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 128
Homo Christus Jesus, quem nobis conjugit naturarum communio. Deo autem eum sociat unius et ejusdem personae unio, non integralis Deo indigna compositio.
44. Quod autem Deus non sit pars hujus personae, Augustinus dicit his verbis: Christus est persona geminae substantiae. Non tamen pars hujus Deus est. Haec dictio "totum" quandoque vim collectivam partium integralium habet, ut cum dicitur: Totus homo creatus est a Deo, scilicet quaelibet pars hominis, anima et caro, forma et compago partium, creatione Dei existit. Quandoque per eandem vocem fit omnis compositionis exclusio, ut cum dicitur: Totus Deus est ubique essentialiter. Quibus verbis partes habere negatur. Si enim diversitate partium occuparet diversitatem locorum, non esset ubique totus. Sensus hic est: Deus ubique est totus, i. e. nusquam de ejus essentia quicquam abest.
45. Quandoque totum significat non totaliter unitorum consortium, ut cum unionem animae et corporis "totum" dicimus, vel carbonem ignitum. Baptismus etiam ex duobus constare dicitur, elemento scilicet et verbo vitae; et sacramentum ecclesiae ex specie visibili et corpore et sanguine Christi. Sic Christum dicimus quasi totum quantum ad divinitatem et humanitatem, quia duae naturae in una persona sunt sociatae sicut elementum et verbum in baptismo, et species visibilis et caro Christi in altaris sacramento sibi sociantur: multum tamen differenter, quia incomprehensibilis est concretio qua uniuntur Deus et homo.
In nullis praedictis unitis alterum dicitur de altero, quia nec ignis carbo nec carbo ignis. Visibilis species non est caro Christi nec caro anima et e converso. Sed in Christi persona ineffabilis invenitur convertentia, nam et Deus et homo Deus et totum Deus et totum homo. Quid est totum? Christus. Sicut enim animae et corporis consortium vocatur "homo", sic humanae et divinae naturae personalis concretio dicitur "Christus": etiam sic quasi quoddam totum quantum ad duas unitas in Christo naturas. Nec tamen eadem praedicandi in homine reciprocatio, quia duae rationales et personae capaces non sunt unitae in eo substantiae. In Christo ergo vel ejus sacramentis non est partialis integritatis vulgaris compositio.
Sent. III, 7, 2; p. 586. Glossa ord. in Rom. i, 4; PL 114, 470C. Lombard, In Rom. i, 4; PL 191, 1308A: Christus ergo una persona est geminae substantiae. Nec tamen Deus vel homo pars hujus personae dici potest.
om. non totaliter V.
elementis M. Cf. Sent. IV, 3, 1; p. 754.
eucharistiae M. Cf. Sent. III, 6, 3; p. 577.
altari V.
add. est M.
add. est V.
add. naturae V.