The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 129

46. Dicunt quidam quod ex anima et carne Christi nihil est compositum sicut nec ex duabus naturis. Unde consequenter adjungunt quod nihil, quod est homo, est Deus vel tertia persona in Trinitate. Nos credimus et confitemur utrumque, quod ex carne et anima Christi sit quoddam compositum, et quod illud sit Deus et tertia in Trinitate persona per gratiam, non per naturam.

Quod prius demonstrandum est authenticis testimoniis et deinde rationibus. Hoc autem imprimis sciendum est quod nec canonica scriptura sed nec sanctorum Patrum hoc dicit quod ex duobus praedictis non sit aliqua composita substantia. Quomodo ergo audes praedicare quod nulla auctoritate potest probari? Dic tu ipse, si potes, quis sanctorum sit usus his verbis: "Christus nihil est in eo quod homo" vel "nihil constat ex anima et carne Christi" vel "nihil quod est homo est Deus vel tertia persona in Trinitate."

47. Fatentur tamen nobiscum Deum esse hominem et hominem esse Deum. Quaero ergo quid sit res hujus nominis "homo". Nonne res constans ex anima et carne? Quomodo nominis rem negant et ipsum nomen sine re sua Deo tribuunt? Non enim corpus purum et anima nuda est homo sed corpus animatum vel anima habens carnem.

Cum igitur anima Christi per omnia vegetet corpus suum et vivere faciat, sicut anima mea corpus meum, immo multo excellentius, quomodo ex conjunctione corporis mei et animae meae habet esse verus homo, et ex anima et corpore illo sanctissimo non habet esse verus homo? Si ergo nihil habet esse ex illis duobus, ut quidam dicunt, non fuit in Christo animae et corporis similis caeteris hominibus concretio. Contra quos dicit Hilarius in nono libro: Cum natus sit Christus lege hominum, non tamen conceptus, habens in se et constitutionem humanae conditionis in origine.

48. Intueamur igitur quae sit constitutio hominis in nobis. Et hanc credamus cum Hilario esse in Christo. Idem in eodem: Christum non ambiginus esse Deum Verbum, neque rursus Filium hominis ex anima et

Gilbert, Contra Eutychen; PL 64, 1382D.

Cf. Sent. III, 10, 1; p. 594. Council of Sens (1141): Quod nec Deus et homo nec haec persona, quae Christus est, sit tertia persona in Trinitate. Mansi 21, 568.

nullus M.

Summa sent. I, 15; PL 176, 71A. Cf. Augustine, In Joh. Tract. XIX, 15; PL 35, 1553.

om. C.

om. V.

De Trin. X, 47; PL 10, 380B. Robert of Melun, Summa II, 54; ed. Anders, p. 109.