The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 130

corpore constitisse ignoramus. Fiducialiter ergo credamus quod sic affirmat Hilarius. Cui consonat quod Augustinus dicit exponens Verbum caro factum est. Asserit enim partem pro toto poni . Quae pars pro quo toto? Caro pro homine. Oportet ergo hominem esse quoddam totum cujus sit caro. De hoc eodem jam superius dictum est. Sed et alia quae jam dicta sunt non est superfluum repetere in testimonium veritatis.

His consentit Hieronymus: Ipsum Dei Filium dicimus in fine saeculorum perfectum hominem nostrae naturae suscepisse. Si igitur nihil est ex anima et carne Christi, quid perfectum dicit susceptum hominem? Nonne Athanasius in Symbolo dicit de Christo: Perfectus Deus, perfectus homo ex anima rationali et humana carne consistens. Si adhuc post tanta testimonia veritatis dubitas, audi Hieronymum dicentem: Anathematizamus Apollinarem et eius consimiles, qui dicunt hominem assumptum his, propter quos assumptus est, fuisse dissimilem.

49. Dic, quaeso, quid anima tua agat in corpore tuo quantum ad naturalia, quod anima Christi non faciat in corpore suo. Dicit aliquis: Ex anima et corpore hujus hominis consistit quaedam persona, quae non est Filius Dei. Numquid igitur ex anima et carne Christi est quaedam persona, quae non est Filius Dei? Solutio: Concedendum est quod id, quod est compositum, est persona. Non tamen a natura suscepta contrahit suam personalem differentiam sed a Verbo Dei cui unitur. Hinc dicimus quod homo assumptus est in personam Verbi. Sed Verbum non assumpsit personam hominis, quia non superius ab inferiori sed inferius a superiori "persona" dicitur. Recole quae dicta sunt de persona in praecedentibus.

50. Si Christus non est aliquid constans ex corpore et anima, quaero quid fuerit in eo capax eorum, quae in Evangelio de eo dicuntur. Legitur enim quia jejunavit, comedit, sedit, stetit, dormivit, vigilavit, quievit, itinere fessus fuit, flevit, infremuit, ingemuit, super mare ambulavit. Talium ergo capax fuit substantia vel non-substantia, creata vel increata, animata vel inanimata? Nemo dicat has appellationes nudas

constutuisse V.

De Trin. X., 57; PL 10, 389A. Robert of Melun, ibid. Sent. III., 6, 2; p. 576. John of Cornwall, Eulogium, 14; p. 286.

om. V. Enchiridion, 34, 10; PL 40, 249. dixit M.

add. illud B: add. illud et M.

Asserit enim quod pars pro toto ponitur M.

om. C.

Pelagius, Libellus fidei, 9; PL 48, 489D. quod M.

om. M. subsistens M. Symbolum "Quicumque". per V.

Pelagius, Libellus fidei, 9; PL 48, 489D. faciet C.

aliquid C. nonne M. ex M. quod M.